라틴어 문장 검색

Hujus quippe cisternae regiae aqua in omni obsidione urbis ad mensuram civibus indigentibus et militibus dari solebat ad [0548D] aquandos equos, greges et universa jumenta, et ad omnes usus necessarios.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VI 44:4)
Sed postquam advenit lux certa, aquatum quidam egressus, visis subito hostibus, ululabili clamore sublato, excitos tumultuosis vocibus propugnatores armavit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 1장 7:1)
Copiantur verbum castrense est nec facile id reperias apud civilium causarum oratores, ex eademque figura est qua lignantur et pabulantur et aquantur.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, II 10:2)
Remiges interim qui aquatum e navibus exierant, subito equites Mauri neque opinantibus Caesarianis adorti multos iaculis convulnerarunt, nonnullos interfecerunt.
(카이사르, 아프리카 전기 7:9)
' Tum Labienus, 'Non agnosco' inquit 'signa decumanorum.
(카이사르, 아프리카 전기 16:7)
'Labiene, decumanum militem qui te petit scito esse.
(카이사르, 아프리카 전기 16:11)
Equitatus interim eorum circum Caesaris munitiones vagari atque eos qui pabulandi atque aquandi gratia extra vallum progressi essent, excipere.
(카이사르, 아프리카 전기 24:2)
Caesar interim de insidiis Labieni ex perfugis certior factus paucos dies ibi commoratus, dum hostes cotidiano instituto saepe idem faciendo in neglegentiam adducerentur, subito mane imperat porta decumana legiones se + VIII + veteranas cum parte equitatus sequi atque equitibus praemissis neque opinantes insidiatores subito in convallibus latentes [ex] levi armatura concidit circiter D, reliquos in fugam turpissimam coniecit.
(카이사르, 아프리카 전기 66:1)
Hic decumani suum locum, cornum dextrum, tenebant, sinistrum III et V, itemque et cetera [auxilia equitatus].
(카이사르, 히스파니아 전기 30:10)
Dextrum ut demonstravimus decumanos cornum tenuisse.
(카이사르, 히스파니아 전기 31:4)
Dum aquantur, Didius classe accurrit, navis incendit, nonnullas capit.
(카이사르, 히스파니아 전기 37:9)
Cumque ad eum locum accessissent, qui appellatur Chersonensus, aquandique causa remiges in terram euissent, non nulli ex eo numero, cum longius a navibus praedatum processissent, ab equitibus hostium sunt excepti.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 10:2)
Media circiter nocte eis, qui aquandi causa longius a castris processerant, ab equitibus correptis fit ab his certior Caesar duces adversariorum silentio copias castris educere.
(카이사르, 내란기, 1권 66:1)
Premebantur Afraniani pabulatione, aquabantur aegre.
(카이사르, 내란기, 1권 78:1)
Prima nocte aquandi causa nemo egreditur ex castris;
(카이사르, 내란기, 1권 81:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION