라틴어 문장 검색

ergo per 'solida viscera' holocaustum significat, quod detractis extis arae superinponebatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2533)
Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, Vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum Constituam ante aras voti reus, extaque salsos Porriciam in fluctus, et vina liquentia fundam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 5:2)
cumulantque oneratis lancibus aras id est reddunt exta.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2841)
in aram focumve eove quo exta dari debebunt, nunc pro ara et foco mare accipiendum est, cum sacrificium dis maris dicatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 4:3)
Di, quibus imperium est pelagi, quorum aequora curro, vobis laetus ego hoc candentem in litore taurum constituam ante aras, voti reus, extaque salsos porriciam in fluctus et vina liquentia fundam.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 5권 10:8)
Ergo rite suum Baccho dicemus honorem carminibus patriis lancesque et liba feremus et ductus cornu stabit sacer hircus ad aram pinguiaque in veribus torrebimus exta colurnis.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 18:7)
Exta porriciunto, dis danto, in altaria aramve focumve eove quo exta dari debebunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, II. 3:3)
reddi enim dicebantur exta, cum probata et elixa arae superponebantur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1945)
proiciam exta 'proiciuntur' in fluctus, aris 'porriciuntur', hoc est porriguntur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 2381)
hic tibi praevalidas olim multoque fluentis sufficiet Baccho vitis, hic fertilis uvae, hic laticis, qualem pateris libamus et auro, inflavit cum pinguis ebur Tyrrhenus ad aras, lancibus et pandis fumantia reddimus exta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 2권 9:7)
Moror inter aras, templa perlustro omnia, Ubi immolatur, exta praegusto deum.
(파이드루스, 이솝 우화, Liber Quartus, Formica et musca.5)
dixit, et ingenti iamdudum de grege duci iussit et inmeritam sub iuga curva trahi, aut cadere ante aras commentaque sacra coegit, et tenuit laeta paelicis exta manu.
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ars amatoria, Liber I 1:214)
"niger omnibus aris ignis, et in nullis spirat deus integer extis."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 5권84)
dicendo autem 'per aras', aruspicalem artem ostendit, ut 'spirantia consulit exta'. duo enim genera hostiarum sunt:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 5612)
Ipsa, tenens dextra pateram, pulcherrima Dido candentis vaccae media inter cornua fundit, aut ante ora deum pinguis spatiatur ad aras, instauratque diem donis, pecudumque reclusis pectoribus inhians spirantia consulit exta.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 4권 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION