라틴어 문장 검색

Rursum in secessu longo sub rupe cavata, arboribus clausi circum atque horrentibus umbris, instruimus mensas arisque reponimus ignem:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 11:21)
crateres mensaeque volant araeque deorum poculaque, insignis veterum labor.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Primus. 152:1)
sed apud antiquos inter vasorum supellectilem etiam mensam cum aris mos erat consecrari quo die templum consecrabatur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2792)
Ergo apud Evandrum quidem fit iusta libatio, quippe apud eam mensam quae cum ara Maxima more utique religionis fuerat dedicata et in luco sacrato et inter ipsa sacra in quibus epulabantur:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 7:1)
BVRGVS PONTII LEONTII Bistonii stabulum regis, Busiridis aras, Antiphatae mensas et Taurica regna Thoantis atque Ithaci ingenio fraudatum luce Cyclopa portantem frontis campo per concava montis par prope transfossi tenebrosum luminis antrum, hospes, adi, si quis Burgum taciturus adisti.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem7)
In Papiriano enim iure evidenter relatum est arae vicem praestare posse mensam dicatam.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 5:3)
"sat funera mensae Tantaleae et sontes vidisse Lycaonis aras et festina polo ducentes astra Mycenas."
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 11권58)
In mensam laeti libant, divosque precantur cum non in mensam sed in aram secundum morem libare debuerint.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 3:2)
unde bene ait 'in mensam laeti libant', quam constabat cum ara maxima dedicatam, ut alibi mensaeque deorum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2793)
Instaurant epulas et mensae grata secundae dona ferunt cumulantque oneratis lancibus aras.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 13:2)
Neque enim dedicantur eo tempore quo delubra sacrantur, at vero mensa arulaeque eodem die quo aedes ipsae dedicari solent, unde mensa hoc ritu dedicata in templo arae usum et religionem optinet pulvinaris.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XI. 6:5)
pars epulis onerant mensas et plena reponunt pocula, Panchaeis adolescunt ignibus arae;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 15:12)
inde coronatas ubi ture piaveris aras, luxerit et tota flamma secunda domo, sit mensae ratio, noxque inter pocula currat, et crocino nares murreus ungat onyx.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 1011)
in mensam laeti libant hoc est 'date vina volentes'. quaeritur sane, cur in mensam et non in aram libaverint?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 2791)
Cuius ut inposuit prosecta calentibus aris et dis acceptus penetravit in aethera nidor, sacra tulere suam, pars est data cetera mensis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 19:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION