라틴어 문장 검색

Et ad scorpionis autem et aranei ictum alium cum ruta recte miscentur, ex oleoque contritum superinponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장68)
Et ad scorpionis autem et aranei ictum alium cum ruta recte miscentur, ex oleoque contritum superinponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 15:1)
Et ad scorpionis autem et aranei ictum, allium cum ruta recte miscetur, ex oleoque contritum superimponitur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 19:1)
Musque araneus, quem Graeci μυγαλῆν appellant, quamvis exiguis dentibus non exiguam pestem molitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 1:3)
Idem facit etiam muris aranei.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 4:4)
Ea res innoxium pecus a morsu muris aranei praebet.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 17장 6:5)
araneis, qui favos corrumpunt, detractis fumus immittatur factus incenso bubulo fimo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 14장 1:4)
simulque constantia, simul arte Britanni ingentibus gladiis et brevibus caetris missilia nostrorum vitare vel excutere, atque ipsi magnam vim telorum superfundere, donec Agricola quattuor Batavorum cohortis ac Tungrorum duas cohortatus est, ut rem ad mucrones ac manus adducerent;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 36장 1:2)
per hunc pontem ultro citro commeauit biduo continenti, primo die phalerato equo insignisque quercea corona et caetra et gladio aureaque chlamyde, postridie quadrigario habitu curriculoque biiugi famosorum equorum, prae se ferens Dareum puerum ex Parthorum obsidibus, comitante praetorianorum agmine et in essedis cohorte amicorum.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 2:1)
laevas caetra tegit caetra est scutum loreum, quo utuntur Afri et Hispani.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 7321)
tamen sciendum, maiores animal ipsum masculino genere appellasse 'hic araneus', retia vero quae faciunt, feminino.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2472)
laevas caetra tegit, falcati comminus enses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 7권 33:3)
Hispani sine ulla mole in utres vestimentis coniectis ipsi caetris superpositis incubantes flumen tranavere.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 269:2)
polyphantam cum modica manu in Boeotiam, Menippum item quendam ex regiis ducibus cum mille peltatis - pelta caetrae haud dissimilis est-Chalcidem mittit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 64:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION