라틴어 문장 검색

Et signis prope ripam locatis, ad manus comminus conserendas, denseta scutorum compage, semet scientissime praestruebant, ausos quoque aliquos fiducia nandi, vel cavatis arborum truncis, amnem permeare latenter, facillime trucidarunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 2장 10:2)
ita tamen ut flamma ex lignis quae parva sunt mole (quae vulgo colligantur in fasciculos) lenior sit quam quae fit ex truncis arborum et radicibus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 161:8)
et aliae item supra pontem mediocri spatio, ut, si arborum trunci sive naves deiciendi operis causa essent a barbaris missae, his defensoribus earum rerum vis minueretur neu ponti nocerent.
(카이사르, 갈리아 전기, 4권, 17장10)
Quare ad haec rursus opera addendum Caesar putavit, quo minore numero militum munitiones defendi possent. Itaque truncis arborum aut admodum firmis ramis abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus perpetuae fossae quinos pedes altae ducebantur.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 73장2)
Quosdam tamen magis delectat in trunco arboris locum seminibus serra facere, insectasque partes tenui scalpello levare, atque ita surculos aptare.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 6:4)
Et sive teres arboris truncus, sive ut crassitudo postulavit, fissilis stipes compluribus locis per latus efforatur, et in circuitu vivarii certis intervenientibus spatiis defixus erigitur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 1장 3:6)
adiacebant fragmina telorum equorumque artus, simul truncis arborum antefixa ora.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 61장6)
nec enim inmensa barbarorum scuta, enormis hastas inter truncos arborum et enata humo virgulta perinde haberi quam pila et gladios et haerentia corpori tegmina.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장4)
pone tergum insurgebat silva, editis in altum ramis et pura humo inter arborum truncos.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 16장3)
tum levatos onere stipites truncosque arborum haud aegre moliebantur, deinde totum opus, quod stipitibus fuerat innixum, fundamento lapso sequebatur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 3장 12:3)
Ipsi, qua rupes sedit, arborum truncos et saxa obmoliuntur.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 27:4)
Memoriae proditum est quosdam adplicatos arborum truncis et non solum viventibus, sed etiam inter se conloquentibus similis esse conspectos durante adhuc habitu, in quo mors quemque deprenderat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 4장 16:1)
colla fovet sustinens se arboris trunco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DECIMVM COMMENTARIVS., commline 8381)
paulatim de trunco arboris humanam figuram fecit, ut et sinistram illi det et collum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 115)
Viderunt quos excelsioribus terris illa tempestas deprehendit, alibi divitum apparatus et gravem supellectilem, alibi instrumenta ruris, ibi boves aratra rectores, hic soluta et libera armenta, atque inter haec arborum truncos aut villarum trabes atque culmina varie lateque fluitantia.
(소 플리니우스, 편지들, 8권, letter 17 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION