라틴어 문장 검색

Pauper etiam, quamvis materialem avaritiam realiter exercere non valeat, intus tamen archetypam retinet parcitatem.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 52:11)
Apertum et evidentem ita demum sustinet luna defectum, cum pleno lumine rotundata, solique contraria, ab eius orbe centum octoginta partibus (id est signo septimo) disparatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 3장 7:2)
idem gerebat et aureum vasculum in modum papillae rotundatum de quo lacte libabat:
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:7)
Ac primo quidem squalens pilus defluit, ac dehinc cutis crassa tenuatur, venter obesus residet, pedum plantae per ungulas in digitos exeunt, manus non iam pedes sunt sed in erecta porriguntur officia, cervix procera cohibetur, os et caput rotundatur, aures enormes repetunt pristinam parvitatem, dentes saxei redeunt ad humanam minutiem, et, quae me potissimum cruciabat ante, cauda nusquam.
(아풀레이우스, 변신, 11권 13:5)
Cave auten, ne dum effigiem sculpas archetypum destruas.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:27)
Theologia quippe amorem nostri ipsius pro archetypum statuit, amorem proximi pro imitamento.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XIII. DE BONITATE ET BONITATE NATIVA 1:28)
II, 42 et 17. Haud dubie omissae fuerunt a librario qui archetypum codicem descripsit - cf.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).207)
archetypo scriptum erat ni fallor defectio,idque seu a primo, seu ab altero librario in vocem dejectiomutatum est.
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).458)
archetype scriptum erat sicut edidi;
(켈수스, De Medicina introduction, Adnotatio Critica).818)
mille talenta rotundentur, totidem altera, porro ettertia succedant et quae pars quadret aceruum.
(호라티우스의 첫번째 편지, 0620)
nam perfectissimus horum, si quis Aristotelen similem vel Pittacon emit et iubet archetypos pluteum servare Cleanthas.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II2)
Phidias, cum Iovem Olympium fingeret, interrogatus, de quo exemplo divinam mutuaretur effigiem, respondit archetypum Iovis in his se tribus Homeri versibus invenisse:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 23:1)
Et re vera non poterat non in aliquibus minor videri, qui per omnem poesim suam hoc uno est praecipue usus archetypo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XIII. 40:2)
et sic fit ut videatur imago archetypo suo grandior.
(Macrobii Saturnalia, Liber VII, XIV. 2:5)
O quam me nimium probas amasque, Qui vis archetypas habere nugas!
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, XI2)

SEARCH

MENU NAVIGATION