라틴어 문장 검색

In ipso uero conceptionis sue initio diabolus simul introibit in uterum matris eius et ex uirtute diaboli confouebitur et contutabitur in uentre matris et uirtus diaboli semper cum illo erit.
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:22)
"Sed Thrasyllus instantia pervicacia partim per semet ipsum, partim per ceteros familiares ac necessarios, ipsos denique puellae parentes extorquet, tandem, iam lurore et illuvie paene collapsa membra lavacro, cibo denique confoveret."
(아풀레이우스, 변신, 8권 1:49)
"Si vero quis coeperit aegrotare, transfertur ad exedram latiorem et tanto senum ministerio confovetur, ut nec delicias urbium nec matris quaerat affectum."
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 25:102)
Legimus Crantorem, cuius volumen ad confovendum dolorem suum secutus est Cicero, Platonis, Diogenis, Clitomachi, Carneadis, Posidonii ad sedandos luctus opuscula percurrimus, qui diversis aetatibus diversorum lamenta vel libris vel epistulis minuere sunt conati, ut, etiamsi nostrum areret ingenium, de illorum posset fontibus inrigari:
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 5:8)
Mittit Roma properantes, quos navigaturos litus molle confoveat.
(히에로니무스, 편지들, Ad Oceanum De Morte Fabiolae 10:15)
trepidare taeter carnifex rebus novis turbatus, et qua posset arte insistere, versare torres cum favillis umidis, prunas maniplis confovere stuppeis ' et semen ignis inter undas quaerere.
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Sancti Romani Martyris contra Gentiles Dicta.1364)
ille caput niveum conplectitur ac reverendam canitiem molli confovet in gremio;
(프루덴티우스, Peristephanon Liber, Ad Valerianum Episcopum de passione Hippolyti Beatissimi Martyris.40)
quae tamen varia vocum cantuumque modulamina profundius confovendo sopori tuo lenocinabuntur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 14:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION