라틴어 문장 검색

Ego vero quanto amplius et facilius in studio /f.1vb/ litterarum profeci tanto ardentius eis inhesi, et in tanto earum amore illectus sum ut militaris glorie pompam cum hereditate et prerogativa primogenitorum meorum fratribus derelinquens, Martis curie penitus abdicarem ut Minerve gremio educarer;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE LOCO NATIVITATIS EIUS 1:5)
Non multo autem interiecto tempore, ex immoderata studii afflictione correptus infirmitate coactus sum repatriare, et per annos aliquot a Francia remotus, querebar ardentius ab his quos dialetica sollicitabat doctrina.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE MAGISTRI SUI GUILLHELMI IN EUM 2:3)
et quo minus ista fueramus experti gaudia, ardentius illis insistebamus, et minus in fastidium vertebantur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 3:9)
Que quanto rarius se videri permittebat, ut scilicet clauso cubiculo sacris meditationibus atque orationibus purius vaccaret, tanto ardentius eius presentiam atque spiritalis colloquii monita hii qui foris sunt efflagitabant.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE ABBATIA AD QUAM ASSUMPTUS EST, ET PERSECUTIONE TAM FILIORUM, ID EST MONACHORUM, QUAM TYRANNI IN EUM 5:6)
Immo magis sapientes insanire dicuntur amore et ardentius carnis voluptates implere quam qui minori scientia gubernantur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 24:3)
Nam si in domo divitis prodigalitatis torrens eniteat, adulator in prodigalitatis laudem totus effunditur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:9)
[0470A] si vero hiemalis avaritiae torporem divitis munus redoleat, adulator avarus in laude commendationis, algescit in munere:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:10)
quoniam ubi muneris perorat altitudo, adulator hypocriticas laudes, famas umbratiles, de thesauro sui cordis eructat.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:13)
Si apud aliquem nulla virtute a vitiis excusatum castrametetur scelerum multitudo, dum munus mediator occurrit, laudum mercenarius adulator, superficiali commendationis tunica vitiorum tenuiter colorat aspectum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:19)
Nam cum loquela, fidelis intellectus interpres, verbaque fideles animi picturae vultus voluntatis signaculum, lingua mentis soleat esse propheta, adulatores a voluntate vultum, ab animo verbum, a mente linguam, ab intellectu loquelam, amplo discessionis intervallo diffibulant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:24)
Multietiam convenerunt illuc assentatores sive adulatores et etiam causidicisapientes.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 12:2)
de quibus assentatoribus atque adulatoribus infra plenius tibidicam.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 101:5)
De vitando consilio adulatorum.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 117:1)
Similiter vitandum est consilium adulatorum et simulatorum et assentatorum, non solum in adversis, sed etiam in secundissimis rebus.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 118:1)
Nam sicut aliquandotristem faciem amicus, et blandam adulator ostendit:
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 159:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION