라틴어 문장 검색

Confortabit faber aurificem, percutiens malleo eum, qui cudit, dicens de glutino: " Bonum est "; et roborat eum clavis, ut non moveatur.
장인은 도금장이를 격려하고 망치로 쇠를 고르는 자는 모루를 치는 자를 격려하며 땜질이 잘되었다고 말하면서 흔들리지 않게 그것을 못으로 고정시킨다. (불가타 성경, 이사야서, 41장7)
In hoc vero amicitia speciali praerogativa praelucet, quod inter eos qui sibi amicitiae glutino copulantur, omnia iucunda, omnia secura, omnia dulcia, omnia suavia sentiuntur.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:41)
Quae tuis mundum moderas habenis, Cuncta concordi stabilita nodo Nectis et pacis glutino maritas Coelica terris.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:3)
per quam homines se glutino amicitiae praecordialis astringunt;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 87:4)
Sordes ipsae quae inter eosdem gignuntur anfractus, velut quodam glutino auditum ligant.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 7장 5:6)
qualia sunt later, aut argilla figularis, aut vitrum, aut esmalta, aut porcellana, et similia;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:7)
Aquam propter obsidionem hauri tibi, firma munitiones tuas; intra in lutum et calca argillam, tene typum laterum.
(불가타 성경, 나훔서, 3장14)
Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 43장1)
nam per se ipsa creta, qua utuntur figuli, quamque nonnulli argillam vocant, inimicissima est;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 11장 9:2)
argilla quiduis imitaberis uda;
(호라티우스의 두번째 편지, 23)
- si peccati vos aestimarem glutino cohaesisse, numquam scriberem sciremque me surdis narrare fabulam.
(히에로니무스, 편지들, An Matrem et Filiam In Gallia Commorantes 2:3)
"testa alta paretur, quae tenui muro spatiosum colligat orbem, debetur magnus patinae subitusque Prometheus, argillam atque rotam citius properate;"
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura IV61)
sic alibi "aut in aquas tenues di- lapsus abibit". alii 'tenues' inutiles, ieiunae, macrae, quibus contra- rium pingues, ut est "tenuis ubi argilla".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 923)
tenvis ubi argilla sine umore, quia est et pinguis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 2권, commline 1801)
sole recens orto statim, ut Sallustius "coria recens detracta veluti glutino adolescebant".
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 1561)

SEARCH

MENU NAVIGATION