라틴어 문장 검색

Turci autem comperto illorum abscessu per delatores, qui assidue inter populos fraternitate habitabant falsa, ad sexaginta milites armatos ab eadem praedicta parte urbis et porta clam per notas semitas montium egressi, persecuti sunt Christianos ad locum quo viam constituerant spe recuperandi alimenti.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 106:2)
Eadem itaque die illucescente, Godefridus dux quadraginta milites armatos juxta Rames in insidiis constituit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 18:4)
Vix hi tres sermonem et consilium cum rege expleverant, et ecce vespere facto, de Sur quae est Tyrus, et a Tripla quae est Tripolis, civitatibus de regno Babyloniae, duodecim galeidae descenderunt cum multis armatis militibus, et cum [0635A] quadam ingente nave quingentos viros pugnatores continente, qui eadem tota nocte civitatem introeuntes per moenia et urbem diffusi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 38:4)
Viator quidam ad citeriora festinans, cum clivum armato milite vidisset oppletum, per posterulam tramitem medium, squalentem frutectis et sentibus, vitabundus excedens, in Armenios incidit fessos, et ductus ad regem, arcano sermone solum quae viderat docet, ac retinetur intactus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 1장 13:1)
Hoc consilio atque instituto rex Hydrae dentes occulto serebat, ex quibus (iuxta fabulas poetarum) milites armati exurgerent in regni sui praesidium et amplificationem.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 7:27)
Namque hostis in silvis - et erant forte campo iunctae - armatum militem condidit paucis propellentibus pecora, ut inprovidum ad insidias praeda perduceret.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 8권, 1장 4:1)
armato milite ut supra ex hoste.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 209)
armato milite] singularem numerum pro plurali posuit, ut ultro Inachias venisset ad urbes Dardanus pro Dardani;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 2010)
Huc delecta virum sortiti corpora furtim includunt caeco lateri, penitusque cavernas ingentis uterumque armato milite complent.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 2:4)
Pompeius, qui praeter aliam gratiam iudicium etiam militibus armatis clauserat, tanquam adversus ei timeretur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IV 114:4)
Numquid armatus miles, quantum in aciem exituro satis est tuti, amplius arma desiderat ?
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 17, letter 109 8:3)
Exin Brittania in parte Brettonum, omni armato milite, militaribus copiis uniuersis, tota floridae iuuentutis alacritate spoliata, quae tyrannorum temeritate abducta nusquam ultra domum rediit, praedae tantum patuit, utpote omnis bellici usus prorsus ignara;
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER PRIMUS., CAP. XII.3)
mirabilia dictu, signa primo eripi coepta signiferis, deinde ipsi signiferi trahi ad consulem, armatique milites ex acie in aciem transferri, et sicubi est certamen, scutis magis quam gladiis geritur res;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 598:2)
quis est vestrum qui se mihi portas aperturum, qui armatos milites meos in urbem accepturum promiserit?
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 441:1)
] tum quae hic sunt scriptae litterae, hoc in equo insunt milites armati atque animati probe.
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 4, scene 913)

SEARCH

MENU NAVIGATION