라틴어 문장 검색

comunt Furor Iraque cristas, frena ministrat equis Pavor armiger, at vigil omni Fama sono vanos rerum succincta tumultus antevolat currum flatuque impulsa gementum alipedum trepidas denso cum murmure plumas excutit:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권162)
Armigeri vero quantocius equorum velocitate ad decem equites Christianorum fugam inierunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:10)
Armigeris autem discurrentibus in equis ante moenia urbis ex decreto decem militum, triginta equites Arabum ab urbe subito exierunt armati, eosque graviter insecuti [0574B] sunt, post tergum relictis insidiis.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:9)
quorum capita ab armigeris amputata, cum equis et spoliis eorum afferentes, Jerusalem cum gaudio reversi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER VII 20:13)
Una ingens Periphas et equorum agitator Achillis, armiger Automedon, una omnis Scyria pubes succedunt tecto, et flammas ad culmina iactant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 2권 20:3)
egomet mihi comes, calator, equos, agaso, armiger, egomet sum mihi imperator, idem egomet mihi oboedio, egomet mihi fero quod usust.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 29)
Econtra Arabes fortiter repugnantes, ac praedam abducentes, pedites Christianos saepius in fugam remittebant, quin etiam equitem adhuc languidum proximo cursu eos urgentem peremerunt, ipsius capite amputato, et secum deportato in sacculis armigerorum suorum, in quibus equorum pabula ferre consueverant.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 62:4)
ite agite, expertae bello, date lintea, prorae, et solitum, armigeri, ducite munus, equi!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 47)
post bellator equus militaris enim disciplinae fuit, ut equus usque ad sepulchrum duceretur, armiger perversa arma gestaret:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 891)
Spes largitur equos, castus Timor addit habenas, Armigeri gerit officium Concordia, preco Fama canit cumulatque uiri preconia laude.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 22:5)
Tris iuxta famulos temere inter tela iacentis armigerumque Remi premit aurigamque sub ipsis nanctus equis ferroque secat pendentia colla;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 9권 11:12)
Multi tamen in repentinis sagittarum ictibus hinc et hinc armigeri, equites et pedites, muli quoque et equi gravati sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 58:10)
subditisque calcaribus equo per confertissimam hostium turbam impetum facit obtruncatoque prius armigero, qui se infesto venienti obviam obiecerat, consulem lancea transfixit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 70:2)
Unde ad castellum Emmaus trans tria milliaria, cisternis et irriguis fontibus compertis ex relatione conviatoris et ductoris sui Sarraceni, plurima manus armigerorum transmissa est, qui non solum aquarum copiam, verum etiam pabula equorum attulere plurima.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER V 86:3)
Solus Arnolfus, quem cura caballi sollicitabat, et qui armigeri administratione et officio [0655A] carere non potuit, longius prosecutus est ad quaerendum equum, ut inventum forte reduceret.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IX 104:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION