라틴어 문장 검색

Effunde vehementiam furoris tui et respiciens omnem arrogantem humilia.
너의 그 격렬한 분노를 쏟아부어라. 교만한 자는 누구든 살펴 그를 낮추어 보아라. (불가타 성경, 욥기, 40장11)
Abominatio Domini est omnis arrogans; manus in manu, non erit innocens.
주님께서는 마음이 교만한 자를 역겨워하시니 그런 자는 결코 벌을 면하지 못한다. (불가타 성경, 잠언, 16장5)
Superbus et arrogans vocatur derisor, qui operatur in ira superbiae.
거만 불손한 자의 이름은 ‘빈정꾼’ 그는 교만 방자하게 행동한다. (불가타 성경, 잠언, 21장24)
Quia dies Domini exercituum super omnem superbum et excelsum et super omnem arrogantem, et humiliabitur;
정녕 만군의 주님의 날이 오리라. 오만하고 교만한 모든 것, 방자하고 거만한 모든 것 위로 그날이 닥치리라. (불가타 성경, 이사야서, 2장12)
nam cum antea sapientes appellarentur qui modo quodam laudabilis vite aliis prestare videbantur, iste interrogatus quid profiteretur, philosophum se esse respondit, id est studiosum vel amatorem sapientie, quoniam sapientem profiteri arrogantissimum videbatur.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:17)
Si reverentia Dei contempnitur, amor saltem honestatis impudentiam temperet.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DEHORTATIO SUPRADICTE PUELLE A NUPTIIS 3:23)
quod qui ignorat, legat saltem Hieronymum contra Jovinianum, et viderit quanta de eorum virtutibus et caeterorum gentilium referat, ad impudentiam scilicet illius haeretici conterendam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 29:8)
Conteret impudentiam vestram saltem confessio monstrorum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 4:9)
Nec ad salutem illius sapientis proverbium quod pueri didicerunt, eorum conterit impudentiam:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 21:11)
Addunt etiam ad exaggerationem impudentiae, nostrae testimonium damnationis fidei, quod juxta traditionem praedictorum conciliorum Leo tertius Romae transcriptum in tabula argentea posteris reliquit, pro amore, ut ipsemet dicit, et cautela orthodoxae fidei.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 52:7)
ponamus, inquam, hoc si volunt, sed opponamus quod nolunt, summam eorum impudentiam arguentes, si hoc calumnientur quod refellere nullo modo possunt, et quod plurima tam honestate quam utilitate commendatur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:20)
Inquiramus eos qua ratione malint eligere Deum non esse quam esse, et cum ad neutrum cogi necessario possint, et alterum multis commendetur rationibus, alterum nullis, iniquissimam eorum confundamus impudentiam, qui id quod optimum esse non dubitent, omnibusque etiam tam rationibus quam auctoritatibus consentaneum sequi respuant, et contrarium amplectantur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 9:21)
Sed ne in hac meae potestatis praerogativa, Deo videar quasi arrogans derogare, certissime summi magistri me humilem profiteor esse discipulam.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 8:86)
impudici vero ab impudentiae lupanaribus arceantur.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:54)
nunc Bacchum et rosarum connubio gloriantem, nunc floris alterius fragrantiam respirantem, nunc hyssopi consortio sibi quoddam privilegium arrogantem;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 48:8)

SEARCH

MENU NAVIGATION