라틴어 문장 검색

acantho genus virgulti flexuosum, quod vulgo herbacanthum dicunt, in cuius imitationem arte vestis ornatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 6492)
ματαιοτεχνία quoque est quaedam, id est supervacua artis imitatio, quae nihil sane neque boni neque mali habeat, sed vanum laborem, qualis illius fuit, qui grana ciceris ex spatio distanti missa in acum continuo et sine frustratione inserebat, quem cum spectasset Alexander, donasse dicitur eiusdem leguminis modio, quod quidem praemium fuit illo opere dignissimum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 325:1)
contra qui effinguntur imitatione, artem habent;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 209:1)
Omnis ars naturae imitatio est.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 7, letter 65 3:1)
adeo in illis quoque est aliqua vitiosa imitatio, quorum ars omnis constat imitatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XI 238:2)
Quod si fictus aliqui dolor suscipiendus esset et si in eius modi genere orationis nihil esset nisi falsum atque imitatione simulatum, maior ars aliqua forsitan esset requirenda:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 189:2)
neque enim dubitari potest, quin artis pars magna contineatur imitatione.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 134:2)
facultas orandi natura, arte, , cui partem adiiciunt quidam imitationis, quam nos arti subiicimus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber III 65:2)
Ars certos, usus promptos, imitatio reddit Artifices aptos, tria concurentia summos.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 9:18)
Lentulum nostrum, eximia spe summae virtutis adulescentem, cum ceteris artibus, quibus studuisti semper ipse, tum in primis imitatione tui fac erudias;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER PRIMVS: AD P. LENTVLVM, letter 7 15:2)
ne illorum quidem persuasio silentio transeunda est, qui, etiam cum idoneos rhetori pueros putaverunt, non tamen continuo tradendos eminentissimo credunt, sed apud minores aliquamdiu detinent, tanquam instituendis artibus magis sit apta mediocritas praeceptoris, cum ad intellectum atque ad imitationem facilior tum ad suscipiendas elementorum molestias minus superba.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 32:1)
quod faciunt actores comici, qui neque ita prorsus, ut nos vulgo loquimur, pronuntiant, quod esset sine arte, neque procul tamen a natura recedunt, quo vitio periret imitatio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 161:1)
Ac sine dubio in omni re vincit imitationem veritas, sed ea si satis in actione efficeret ipsa per sese, arte profecto non egeremus;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER TERTIVS 215:1)
hoc itaque maxime docetur, hoc nullus nisi arte adsequi potest, hic studium plurimum adhibendum, hoc exercitatio petit, hoc imitatio, hic omnis aetas consumitur, hoc maxime orator oratore praestantior, hoc genera ipsa dicendi alia alia potiora.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber VIII 17:1)
Latina mihi facundia, ut inventione, dispositione, consilio, ceteris huius generis artibus similis Graecae ac prorsus discipula eius videtur, ita circa rationem eloquendi vix habere imitationis locum.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber XII 193:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION