라틴어 문장 검색

Ut illum di perdant, primus qui horas repperit, Quique adeo primus statuit solarium, Qui mihi comminuit misero articulatim diem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 6:2)
esuritionem faciunt inanes patentesque intestinorum fibrae et cava intus ventris ac stomachi vacua et hiantia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 4:2)
Ea ventris conpressione esuritionem posse depelli creditum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, III 5:2)
Aureli, pater esuritionum, non harum modo, sed quot aut fuerunt aut sunt aut aliis erunt in annis, pedicare cupis meos amores.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 211)
atqui corpora sicciora cornu aut si quid magis aridum est habetis sole et frigore et esuritione.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 234)
hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa plane exaudiri discernique articulatim;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 20:2)
At tu sic quasi non foret relictum, Sed raptum tibi centies, abisti In tantam miser esuritionem, Ut convivia sumptuosiora, Toto quae semel apparas in anno, Nigrae sordibus explices monetae, Et septem veteres tui sodales Constemus tibi plumbea selibra.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCIX3)
Post haec omnia forte si movebit Bacchus quam solet esuritionem, Succurrent tibi nobiles olivae, Piceni modo quas tulere rami, Et fervens cicer et tepens lupinus.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXXVIII6)
Atque eadem Medea patrem patriamque fugiens, postquam pater adpropinquat iamque paene ut conprehendatur parat, puerum interea obtruncat membraque articulatim dividit perque agros passim dispergit corpus:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER TERTIUS 68:1)
Iam annum esuritio fuit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 44:5)
nam condita et aucta probatur, collige de simili, sitne haec factura, creavit nempe manus Domini corpus mortale lutumque conposuit digitis, numquid manus articulatim est digesta Dei?
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3280)
sed quia et ipsi in procinctu sumus teque sub ope Christi actutum nobis invisere placet, expeditius tibi cenae amicorum in mea cena tuaque commemorabuntur, modo nos quam primum hebdomadis exactae spatia completa votivae restituant esuritioni, quia disruptum ganea stomachum nulla sarcire res melius quam parsimonia solet, vale.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Donido suo salutem 10:3)
Em istic homo te articulatim concidit, senex, tuos servos.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 3, scene 484)

SEARCH

MENU NAVIGATION