라틴어 문장 검색

omnēs laetī eum per portās trahunt et in arce pōnunt. deinde epulās faciunt et multum vīnum bibunt.
모든 이들은 행복하게 성문을 지나 그것을 끌었고, 성채 안에 둔다. 그리고 연회를 하며 많은 술을 마신다. (옥스포드 라틴 코스 1권, The fall of Troy17)
ab dextro cornu, quod procul a flumine et magis sub monte steterat, Romam omnes petiere et ne clausis quidem portis urbis in arcem confugerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 424:1)
Romae nocturnus terror ita ex somno trepidam repente civitatem excivit ut Capitolium atque arx moeniaque et portae plena armatorum fuerint;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 526:4)
ad ea Romanus se in praesidio impositum esse dicere ab imperatore suo clavesque portarum et custodiam arcis ab eo accepisse, quae nec suo nec Hennensium arbitrio haberet, sed eius qui commisisset.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 477:1)
cum omnium animos oculosque id certamen avertisset, porta maritumae arcis Plator Romanos accepit, momentoque arx occupata est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 77:1)
claras Carthaginis arces creditur et centum portis Babylona superbam femineus struxisse labor.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:203)
Ingratus L. Sulla, qui patriam duri oribus remediis, quam pericula erant, sanavit, qui, cum a Praenestina arce usque ad Collinam portam per sanguinem humanum incessisset, alia edidit in urbe proelia, alias caedes :
(세네카, 행복론, Liber V 94:1)
forte super portae dux Veiens astitit arcem colloquiumque sua fretus ab urbe dedit:
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 1019)
Hippocrates atque Epicydes, postquam capi muros refringique portas videre, in arcem sese cum paucis recepere;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 381:1)
primum 'muros', deinde 'portas', post 'arces';
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6153)
"Per quinque sensus, quasi per quasdam fenestras, vitiorum ad animam introitus est. Non potest metropolis et arx mentis capi, nisi per portas irruerit hostilis exercitus...
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:5)
Igitur cum per has portas quasi quidam perturbationum cunei ad arcem nostre mentis intraverint, ubi erit libertas?
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE PERSECUTIONE ABBATIS SUI ET FRATRUM IN EUM 5:8)
quod ubi dictator conspexit - iam enim et ipse in deserta hostium castra penetraverat, - cupientem militem discurrere ad praedam spe iniecta maioris in urbe praedae ad portam ducit receptusque intra muros in arcem, quo ruere fugientium turbam videbat, pergit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 372:1)
- Relicto in urbe Reymundo comite, fideles portis erumpunt, quibus gentiles a magistra arce signo accepto occurrunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 95:3)
Cumque usque ad portam arcis pervenissent, caedendo et prosternendo quoscunque de paganis extra arcem invenissent, pagani non segnius certabant, lupino more, totis portis erumpentes, totis viribus bellum perquirunt.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 36 39:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION