라틴어 문장 검색

Maxime autem culpandus est amicus, et hinc praecipue obiurgandus, si veritatem aspernatur, et obsequiis atque blanditiis in crimen impellitur.
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:8)
Hae sunt omnes cogitationes eius prosperantur viae illius in omni tempore Excelsa nimis iudicia tua a facie eius omnes inimicos suos aspernatur.
그의 길은 언제나 성공에 이르고 당신의 심판은 높이 있어 그에게 미치지 않으니 그는 자기 반대자들을 모두 조롱하며 (불가타 성경, 시편, 10장5)
Disciplinam Domini, fili mi, ne abicias nec asperneris, cum ab eo corriperis:
내 아들아, 주님의 교훈을 물리치지 말고 그분의 훈계를 언짢게 여기지 마라. (불가타 성경, 잠언, 3장11)
cerva carissima et gratissimus hinnulus, blanditiae eius inebrient te in omni tempore, in amore eius delectare iugiter.
그 여자는 너의 사랑스러운 암사슴, 우아한 영양 너는 언제나 그의 가슴에서 흡족해하고 늘 그 사랑에 흠뻑 취하여라. (불가타 성경, 잠언, 5장19)
Irretivit eum multis sermonibus et blanditiis labiorum protraxit illum.
이렇게 갖가지 달콤한 말로 꾀고 매끄러운 입술로 유혹하니 (불가타 성경, 잠언, 7장21)
Dixit autem et ad quosdam, qui in se confidebant tamquam iusti et aspernabantur ceteros, parabolam istam:
예수님께서는 또 스스로 의롭다고 자신하며 다른 사람들을 업신여기는 자들에게 이 비유를 말씀하셨다. (불가타 성경, 루카 복음서, 18장9)
Qui cum eam mihi non solum docendam, verum etiam vehementer constringendam traderet, quid aliud agebat /f.4rd/ quam ut votis meis licentiam penitus daret, et occasionem, etiam si nollemus, offerret, ut quam videlicet blanditiis non possem, minis et verberibus facilius flecterem.
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, QUOMODO IN AMOREM HELOYSE LAPSUS VULNUS INDE TAM MENTIS QUAM CORPORIS TRAXIT 2:7)
Pervenit ad nos fraternitatem tuam grammaticam quibusdam exponere, quam tunc ita moleste suscepimus, ac sumus vehementius aspernati, ut ea quae prius dicta fuerant in gemitum et tristitiam verteremus, quia uno se ore cum Jovis laudibus Christi laudes non capiunt, et quod grave nefandumque sit episcopum canere quae nec laico religiose conveniant, ipse considera.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:5)
At si quem profanum, ut vulgo solitum, nobis blanditiae vestrae detraherent, minus moleste ferrem dum putarem.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 10:18)
Cuius si aspernaris potentiam, innumeris legionibus fultam, tuo praeiudicio et vita indignus iudicaberis et regno.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 9:5)
Sicque unguento misticae consecrationis tripliciter irroratus, Anglorum reipublicae decrevi plus prodesse quam praeesse, aspernando subdere colla iugo nisi divino servitio.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 10:19)
In obsequiis vero vel blanditiis, suavis quaedam et honesta affabilitas assit;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:11)
nam sunt quibus blanditiae prosunt, et his libentius acquiescunt;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:38)
Ergo consilii non aspernata rigorem, Concilium celeste uocat;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 4:2)
solus homo meae moderationis citharam aspernatur;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 21:28)

SEARCH

MENU NAVIGATION