라틴어 문장 검색

Qui cum obiecta dilueret, ostenderetque neutrum sine iussu fecisse, nefando assentatorum coetu perisset urgente, ni adspiratione superni numinis Eusebia suffragante regina, ductus ad Comum oppidum Mediolano vicinum, ibique paulisper moratus, procudendi ingenii causa (ut cupidine flagravit) ad Graeciam ire permissus est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 2장 8:1)
Quo itidem spreto, quia procul agebat, ut aptus ad id quod quaerebatur atque conveniens, Valentinianus, nulla discordante sententia, numinis adspiratione caelestis electus est, agens scholam Scutariorum secundam, relictusque apud Ancyram, postea secuturus, ut ordinatum est.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 5:1)
sed uerum uerbum est profecto, qui aiunt nihil quicquam homini tam prosperum diuinitus datum, quin ei tamen admixtum sit aliquid difficultatis, ut etiam in amplissima quaque laetitia subsit quaepiam uel parua querimonia coniugatione quadam mellis et fellis:
(아풀레이우스, 플로리다 18:9)
Primum intuetur corpus, ut turmam sive conjugationem naturarum simplicium:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 14:2)
Eae vero sunt, quae ostendunt similitudines et conjugationes rerum, non in formis minoribus (quod faciunt instantiae constitutivae) sed plane in concreto.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 280:3)
Nam tertius secundi versus sesqualter est, ut iij ad ij, vel vj ad iiij, vel viiij ad vj vel xij ad viij itemque in ceteris, qui sunt in eadem serie numeri, si talis coniugatio misceatur, nulla varietatis dissimilitudo subripiet.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, Ratio atque expositio digestae formulae. 1:9)
5. Et pexa vocamus illa que, trisillaba vel vicinissima trisillabitati, sine aspiratione, sine accentu acuto vel circumflexo, sine z vel x duplicibus, sine duarum liquidarum geminatione vel positione immediate post mutam, dolata quasi, loquentem cum quadam suavitate relinquunt:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 115:1)
Ornativa vero dicimus omnia polisillaba que, mixta cum pexis, pulcram faciunt armoniam compaginis, quamvis asperitatem habeant aspirationis et accentus et duplicium et liquidarum et prolixitatis:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 116:3)
8. Dicimus ergo quod cantio, in quantum per superexcellentiam dicitur, ut et nos querimus, est equalium stantiarum sine responsorio ad unam sententiam tragica coniugatio, ut nos ostendimus cum dicimus
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 126:1)
1. Quia, ut dictum est, cantio est coniugatio stantiarum, ignorato quid sit stantia necesse est cantionem ignorare:
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER SECUNDUS 131:1)
Secundum mensem nominavit Aprilem, ut quidam putant, cum aspiratione quasi Aphrilem, a spuma quam Graeci ἀφρὸν vocant, unde orta Venus creditur.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XII. 8:1)
cum autem ἵε Παιὰν per ε litteram dicunt cum aspiratione prioris litterae, significant hoc dici in aliquem adversa precatione, βάλε Παιὰν, id est inmitte feriendo:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVII. 17:2)
thensa autem cum aspiratione scribitur ἀπο` τοῦ θείου, id est a re divina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 172)
anchora morsu hoc nomen cum in Graeco, unde originem ducit, aspirationem non habeat, in Latino aspiratur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1691)
nam magis Graecorum est aspiratio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1693)

SEARCH

MENU NAVIGATION