라틴어 문장 검색

interdum puerōrum quīdam sē vertit et nārēs fastīdiōsē corrūgāvit.
때때로 아이들 중 어떤 애가 뒤를 돌아보고는 경멸하듯이 코를 찡그렸다. (옥스포드 라틴 코스 2권, Lūdus Oribiliī45)
Quas ego brevitatis studio praetereo, ne alicuius fastidiosi offensam incurrem iusto prolixior, credens, ista posse sufficere.
(ABBO FLORIACENSIS, PASSIO SANCTI EDMUNDI REGIS ET MARTYRIS 20:3)
ut si non satiari ut iste, qui nescio quot ferculis devoratis, nunc me quasi ad reliquias suas fastidiosus ascivit, saltem modicum valeam refocillari.
(DE AMICITIA, CAPUT V. De amicitiae fructibus. 2:35)
Utrum igitur de fructu amicitiae satis dixerimus, utrum etiam certas personas, inter quas et oriri possit et servari et perfici, lucide distinxerimus, utrum praeterea assentationes quae falso amicitiae nomine palliantur, manifeste prodiderimus, utrum quoque certas metas, quousque tendi debeat amor inter amicos, ostenderimus, vos iudicate.
(DE AMICITIA, CAPUT X. Amicitia spiritualis. Vera. Amicitiae fons. Amoris origo. 2:7)
assentatio vero vitiorum nutrix procul amoveatur;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:12)
sic habendum est, nullam in amicitiis pestem esse maiorem quam adulationem et assentationem;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVII. Correptio amici. 1:45)
adulationem fugere, detestari assentationem;
(DE AMICITIA, CAPUT XXVIII. Epilogus. 3:3)
Unde sciendum est, "Nullam inimicitiam pestem maiorem esse quam adulantiumblanditiam, assentationem."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 64:6)
Sed "licet pernitiosa sit assentatio, tamennocere nemini potest, nisi ei, qui eam recipit atque ea delectatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 64:7)
" Unde sciendum est "nullam in amicitiapestem esse majorem quam adulationem, blanditiam, assentationem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 118:8)
" Sed "licetperniciosa sit assentatio, tamen nocere nemini potest, nisi ei, qui eamrecipit atque ea delectatur.
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 118:9)
non ut fastidiosa continuetur oratio, sed ut assidua frequenter effundatur (Ibid., 9).
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 9장 7:5)
Id ubi, urgente malorum impendentium mole, confessus est proximis, succumbere tot necessitatibus tamque crebris unum se (quod numquam fecerat) aperte demonstrans, illi in assentationem nimiam eruditi, infatuabant hominem, nihil esse ita asperum dictitantes, quod praepotens eius virtus, fortunaque tam vicina sideribus, non superaret ex more.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 8장 2:1)
sed fastidiosum est enarrare.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 67:5)
Iam enim dissensio regum nostrorum et desolatio paganorum per regna nostra fastidiosum est enarrare.
(ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR, ANNALES XANTENSES QUI DICUNTUR 80:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION