라틴어 문장 검색

"Propheta sic propitiatus herbulam quampiam ob os corporis et aliam pectori eius imponit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:63)
"Specta denique quam parvis quamque futilibus tanta res procuretur herbulis:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:12)
nam cum multas villulas et casas amplas praeteriremus, hortulum quendam prospexi satis amoenum, in quo praeter ceteras gratas herbulas rosae virgines matutino rore florebant.
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:6)
Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem umbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus color renidebat:
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:1)
Capellae pauculae tondebant herbulas, et in modum Paridis Phrygii pastoris barbaricis amiculis humeris defluentibus pulchre indusiatus adolescens, aurea tiara confecto capite, pecuarium simulabat magisterium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:2)
plumbii eloti, terrae Samiae, quae aster vocatur, tracanti, singulorum P. IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장181)
plumbi eloti, terrae Samiae, quae aster uocatur, tracanti, singulorum P. #1108 IIII;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 32:3)
cervaeque paulo ante partum perpurgant se quadam herbula quae seselis dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:1)
ut, quae summo solo sparsa sunt semina, celerius se effundunt, et imitatae spicas herbulae inanibus aristis ante messem flavescunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 104:2)
Sicut in arvo, quod segeti proscissum est, aliqui flores internascuntur, non tamen huic herbulae, quamvis delectet oculos, tantum operis insumptum est - aliud fuit serenti propositum, hoc supervenit - , sic voluptas non est merces nec causa virtutis sed accessio, nec quia delectat placet, sed, si placet, et delectat.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 45:1)
His mulcet dictis tacitaeque inspirat honorem conubii, redeunt animo iam dona precesque et lacrimae vigilesque viri prope limina questus, Asteris et vatis totam cantata per urbem, Asteris ante dapes, nocte Asteris, Asteris ortu, quantum non clamatus Hylas, iamque aspera coepit flectere corda libens et iam sibi dura videri.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Silvae, 1권, epithalamion in Stellam et Violentillam86)

SEARCH

MENU NAVIGATION