라틴어 문장 검색

Medicina calamitatis est aequanimitas.
재난의 해결책은 침착이다. (푸블릴리우스 시루스, 격언집, 342)
Cum iam natu grandis artem athleticam desisset iterque faceret forte solus in locis Italiae silvestribus, quercum vidit proxime viam patulis in parte media rimis hiantem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, XVI 3:1)
Quin etiam si hoc ipso non contenti, artem tandem athleticam consulere statuerent, ac omnes deinceps manibus et lacertis et nervis ex arte bene unctis et medicatis adesse juberent, annon prorsus eos dare operam ut cum ratione quadam et prudentia insanirent, clamaret?
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:17)
dum ab ingeniorum vel multitudine et consensu vel excellentia et acumine magna sperant, aut etiam dialectica (quae quaedam athletica censeri possit) mentis nervos roborant;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Praefatio II 7:19)
Hic ipse locus, quem tu exsilium uocas, incolentibus patria est. Adeo nihil est miserum nisi cum putes, contraque beata sors omnis est aequanimitate tolerantis.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, VII 2:19)
Sed ut huius generis exercitationes cibique necessariae sunt, sic athletici supervacui:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, 1장12)
Si malum inveteravit, athletico victu corpus firmandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 13장35)
Sed ut huius generis exercitationes cibique necessariae sunt, sic athletici superuacui:
(켈수스, 의학에 관하여, 1권, 1장 3:1)
Si malum inueterauit, athletico uictu corpus firmandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 13장 6:4)
sic athletici supervacui;
(켈수스, 의학에 관하여, A. Cornelii Celsi Artium Liber Sextus Idem Medicinae Primus., I Qualiter se sanus agere debeat. 3:2)
Si malum inveteravit, athletico victu corpus firmandum est.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIII De laterum doloribus. 6:7)
Animi magnitudinem notabat aequanimitas illa, fortemque et magnum eum esse, in rebus omnibus, ad quas obeundas patria vocabat, clarissime demonstravit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT VICESIMUM PRIMUM.128)
Facite, aequanimitas Poëtae ad scribendum augeat industriam.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 아델포이, act prologue, scene 017)
Quem actoris virtus nobis restituit locum, Bonitasque vestra adiutans atque aequanimitas.
(푸블리우스 테렌티우스 아페르, 포르미오, act prologue, scene 020)
Exhortare adversus difficilia, adde aequanimitatem adversus inevitabilia.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 5, letter 49 10:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION