라틴어 문장 검색

Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cycnon, quidam a cinereo colore tephron appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VI, 6장109)
Praeter haec ex frequentissimis collyriis est id, quod quidam cycnon, quidam a cinereo colore tephron appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 6장 19:1)
Praeter haec, ex frequentissimis collyriis est, id quod quidam , quidam a cinereo colore τέφριον appellant:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, VI De oculorum morbis. 22:1)
Plurimos antiquorum, qui de rusticis rebus scripserunt, memoria repeto quasi confessa nec dubia signa pinguis ac frumentorum fertilis agri prodidisse dulcedinem soli propriam, herbarum et arborum proventum, colorem nigrum vel cinereum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 14:2)
Nullum enim temere videmus locum, qui modo pigrum contineat umorem, non eundem vel nigri vel cinerei coloris, nisi forte in eo fallor ipse, quod non putem aut in solo limosae paludis et uliginis amarae aut in maritimis areis salinarum gigni posse laeta frumenta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 2장 16:1)
Scimus etiam quod vicarius hominis non equivalet ei, quantum in hoc quod vicarius est, quia nemo potest dare quod suum non est. Auctoritas principalis non est principis nisi ad usum, quia nullus princeps se ipsum auctorizare potest;
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 7:17)
Amplius, si Ecclesia virtutem haberet auctorizandi romanum Principem, aut haberet a Deo, aut a se, aut ab Imperatore aliquo aut ab universo mortalium assensu, vel saltem ex illis prevalentium:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:2)
sed virtus auctorizandi regnum nostre mortalitatis est contra naturam Ecclesie:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:3)
Ex quo colligitur quod virtus auctorizandi regnum hoc sit contra naturam Ecclesie:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 14:22)
quam quidem ab eis esse remotam possibile non est, si regiminis temporalis auctoritas a sacerdotio demanaret, cum saltem in auctorizando sollicitudo provisionis instaret, et deinde cautela continua ne auctorizatus a tramite rectitudinis deviaret. 6.
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Tertius 13:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION