라틴어 문장 검색

Speraque Luciferi motu leuis, ocior aura, Motu parturiens sonitum, lasciuit acuta Voce, nec in cythara Veneris plebea putatur Musa, sed auditis assensum iure meretur.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER QUARTUS 24:5)
' haec atque talia, quamquam cum adsensu audita ab iis quibus omnia principum, honesta atque inhonesta, laudare mos est, plures per silentium aut occultum murmur excepere.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 38장7)
Paucorum haec adsensu audita:
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 34장1)
huius generis orationes cum adsensu auditae incitavere quosdam ad petendum tribunatum militum, alium alia de commodis plebis laturum se in magistratu profitentem.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 391:1)
omnium ingenti adsensu audita ea oratio est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 428:1)
hanc orationem Virri plures cum adsensu audierunt quam forti animo id quod probabant exsequi potuerunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 195:1)
haec vox magno adsensu audita sustulit certamen;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 11:1)
Marcius et Atilius ad Gitana, Epiri oppidum, decem milia a mari cum escenderent, concilio Epirotarum habito cum magno omnium assensu auditi sunt;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLII 395:1)
Nondum finita oratione, dictis cum assensu laeto auditis, pro suo quisque loco et animo, milites alius alium anteire festinans, tamquam utilitatis et gaudiorum participes, Gratianum declararunt Augustum, clamorum amplissimo sonu blandum fragorem miscentes armorum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 6장 10:1)
consules, cum Scaptium non silentio modo, sed cum adsensu etiam audiri animadvertissent, deos hominesque testantes flagitium ingens fieri 2 patrum primores arcessunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber III 799:1)
Thoas deinde ceterique factionis eiusdem cum adsensu omnium auditi pervicerunt ut ne dilato quidem concilio et absentibus Romanis decretum fieret, quo accerseretur Antiochus ad liberandam Graeciam disceptandumque inter Aetolos et Romanos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXV 391:1)
laeti milites cum frequenti adsensu consulem audiverunt, partem virium Antiochi fuisse Gallos credentes;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 134:1)
quo ubi, sicut edictum erat, taciti convenerunt, hoc , milites, inquit, omisso militari adsensu in me audiendo servandum est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VII 390:1)
Credit eis quae dicuntur qui audit oratorem, vera putat, adsentitur probat, fidem facit oratio:
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 브루투스, 50장 2:4)
Quod tantorum virorum scriptis contigisse non miror, cum orationem meam proxime doctissimi homines hoc studio, hoc assensu, hoc etiam labore per biduum audierint, quamvis intentionem eorum nulla hinc et inde collatio, nullum quasi certamen accenderet.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 5 2:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION