라틴어 문장 검색

Si vero mulier, ut saepissime solitum est evenire, a praefati deceptoris amore suam non possit avertere mentem et ille in novo persistat amore, firma sit veritate secura, quod diuturnas valde sustinebit angustias antequam optatum capiat ipsius voluntas effectum.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 6장: 연인 중 한 사람이 상대방에게 신실하지 못한다면 2:5)
"Latro hominumque deceptor!
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 2권, 8장: 사랑의 규칙들 19:2)
Mulier enim neminem confidit amicum et quemlibet credit penitus deceptorem, et ideo ipsa semper in deceptionis animo perseverat et cuncta quae loquitur in duplicitate cordis enarrat et mentis plica fatetur.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 3권, 사랑의 거절에 대하여 34:12)
Quod deceptor audiens increpavit eum dicens ne ampliustale quid de eo diceret vel ad eum veniret;
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:12)
Et venit cum socio decepti ad domum deceptoris et inquit:
(Petrus Alfonsi, DISCIPLINA CLERICALIS 106:34)
Hi autem mores in ecclesiis toto orbe crescentibus tamquam in sanctis auditoriis populorum docentur atque discuntur, et maxime pietas qua verus et verax colatur deus, qui haec omnia quibus animus humanus divinae societati ad inhabitandam aeternam caelestemque civitatem instruitur et aptatur, non solum iubet adgredienda, verum etiam donat implenda.
(아우구스티누스, 편지들, 24. (A. D. 408 Epist. XCI) Domino Eximio Meritoque Honorabili Fratri Nectar Io Augustinus 3:3)
quantum virium detraxisse orationi auditoria et tabularia credimus, in quibus iam fere plurimae causae explicantur?
(코르넬리우스 타키투스, 대화, 39장 1:3)
cum circa scholas et auditoria professorum assiduus esset, moto inter antisophistas grauiore iurgio, non defuit qui eum interuenientem et quasi studiosiorem partis alterius conuicio incesseret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Tiberius, 11장 3:2)
et cum primum frequenti auditorio commisisset, aegre perlegit refrigeratus saepe a semet ipso.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Claudius, 41장 1:2)
tota inter 'totum' et 'omne' hoc interest, quod 'totum' dicimus unius corporis plenitudinem, 'omne' de universis dicimus, ut puta 'totum auditorium habet scolasticos', hoc est plenum est auditorium scolasticis;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1854)
neque enim opus probatione aut dispositione in rebus fictis, sed, cuius rei gratia plenum sit auditorium, sententiis grandibus, quarum optima quaeque a periculo petatur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber II 167:2)
quapropter eloquentiam, licet hanc (ut sentio enim, dicam) libidinosam resupina voluptate auditoria probent, nullam esse existimabo, quae ne minimum quidem in se indicium masculi et incorrupti, ne dicam gravis et sancti viri, ostentet.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber V 284:1)
deceptor domini Myrtilus, et fide
(세네카, Thyestes 144:1)
'omne auditorium habet scolasticos', id est omnia auditoria.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 1855)

SEARCH

MENU NAVIGATION