라틴어 문장 검색

"pluris est oculatus testis unus quam auriti decem."
(아풀레이우스, 플로리다 2:8)
pluris est auritus testis unus quam oculati decem.
(아풀레이우스, 플로리다 2:10)
"Propheta sic propitiatus herbulam quampiam ob os corporis et aliam pectori eius imponit."
(아풀레이우스, 변신, 2권 21:63)
"Specta denique quam parvis quamque futilibus tanta res procuretur herbulis:"
(아풀레이우스, 변신, 3권 20:12)
nam cum multas villulas et casas amplas praeteriremus, hortulum quendam prospexi satis amoenum, in quo praeter ceteras gratas herbulas rosae virgines matutino rore florebant.
(아풀레이우스, 변신, 3권 26:6)
Ergo igitur cum in isto cogitationis salo fluctuarem, aliquanto longius video frondosi nemoris convallem umbrosam, cuius inter varias herbulas et laetissima virecta fulgentium rosarum mineus color renidebat:
(아풀레이우스, 변신, 4권 2:1)
"Nec secus canes etiam venaticos, auritos illos et horricomes ad comprimendam bestiam cohortantur."
(아풀레이우스, 변신, 4권 9:76)
Capellae pauculae tondebant herbulas, et in modum Paridis Phrygii pastoris barbaricis amiculis humeris defluentibus pulchre indusiatus adolescens, aurea tiara confecto capite, pecuarium simulabat magisterium.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:2)
Auritos lepores non Maro primus usurpat, sed Afranium sequitur qui in prologo ex persona Priapi ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 6:1)
— Nam quod vulgo praedicant Aurito me parente natum, non ita est.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, V. 6:2)
Si meus aurita gaudet lagalopece Flaccus, Si fruitur tristi Canius Aethiope;
(마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXXXVII1)
auritosque seqvi lepores id est maiores habentes aures.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3081)
Horatius aliter ait "doctum et auritas fidibus canoris ducere quercus", sensum audiendi habentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3082)
cervaeque paulo ante partum perpurgant se quadam herbula quae seselis dicitur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 127:1)
Adspice, ut auritus miserandae sortis asellus Adsiduo domitus verbere lentus eat!
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber secundus, poem 711)

SEARCH

MENU NAVIGATION