라틴어 문장 검색

Auspicia et omina quaedam pro certissimis obseruabat:
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 92장 1:1)
Terrebatur ad hoc euidentibus portentis somniorum et auspiciorum et ominum, cum ueteribus tum nouis.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 46장 1:1)
nam et mandata Neronis de nece sua ad procuratores clam missa deprenderat et confirmabatur cum secundissimis auspiciis et ominibus uirginis honestae uaticinatione, tanto magis quod eadem illa carmina sacerdos Iouis Cluniae ex penetrali somnio monitus eruerat ante ducentos annos similiter a fatidica puella pronuntiata.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Galba, 9장 2:4)
auctus omine, addicentibus auspiciis, vocat contionem et quae sapientia provisa aptaque inminenti pugnae disserit.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 14장2)
Etenim dirae, sicut cetera auspicia, ut omina, ut signa, non causas adferunt, cur quid eveniat, sed nuntiant eventura, nisi provideris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 45:13)
etenim dirae, sicut cetera auspicia, ut omina, ut signa, non causas afferunt, cur quid eveniat, sed nuntiant eventura, nisi provideris.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 45:13)
et haec omina pro signis vel auspiciis posuit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM NONVM COMMENTARIVS., commline 214)
Occurrent nuptiis dira omina, fatis publicis auspicia feralia et diebus in hilaritatem dicatis semianimes isti greges oberrant.
(세네카, Excerpta Controversiae, excerpta controversiarum, Mendici debilitati.34)
hic luctus abolere noviqvie funeris auspicium vates, quamquam omina sentit vera, iubet:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 6권76)
Nec omen illud mihi nec auspicium placet.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 2, scene 23)
Occurrunt nuptiis dira omina, sacris publicis tristia auspicia;
(세네카, Controversiae, Annaei Senecae oratorum et rhetorum sententiae divisiones colores controversiarum. liber X., Reipublicae laesae sit actio. Quidam expositos debilitabat et debilitatos mendicare cogebat ac mercedem exigebat ab eis. reipublicae laesae accusatur. 8:4)
nam ostendit Anchisen, cum vellet fugam filii sequi, omine quod de Ascanii pro capite auspicii se obtulit, a diis commotum petisse de caelo confirmationem;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 6935)
et praepetis omina pinnae praepetes sunt quae secundo auspicio ante eum volant qui auspicatur.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3612)
murmur autem caeli ad infaustum omen pertinet, quia tonitru dirimuntur auspicia.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1612)
potest et 'auspiciis' dixisse ominibus, quia in iure augurali auspicium dicitur quod non petentibus nobis ad ea, quae in animo habemus, vice ominis offertur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 3404)

SEARCH

MENU NAVIGATION