라틴어 문장 검색

Avellitur de tabernaculo suo fiducia eius, et urges eum ad regem formidinum.
그는 자기가 믿던 천막에서 뽑혀 공포의 임금에게 끌려가네. (불가타 성경, 욥기, 18장14)
"Ascendamus ad Iudam et terrorem iniciamus ei et avellamus eum ad nos et ponamus regem in medio eius filium Tabeel" ".
′우리가 유다로 쳐 올라가 유다를 질겁하게 하고 우리 것으로 빼앗아 그곳에다 타브알의 아들을 임금으로 세우자.′ (불가타 성경, 이사야서, 7장6)
Quem docebit scientiam? Et quem intellegere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos ab uberibus.
“저자가 누구에게 가르침을 베풀며 누구에게 계시를 설명하려는가? 겨우 젖 뗀 아이들에게나, 고작 어미젖에서 떨어진 것들에게나 하려는가? (불가타 성경, 이사야서, 28장9)
summitatem frondium eius avellit et transportavit eam in terram Chanaan, in urbem negotiatorum posuit illam.
가장 높은 가지를 꺾어 상인들의 땅으로 가져가서 장사꾼들의 성읍에 심어 놓았다. (불가타 성경, 에제키엘서, 17장4)
Et ipse avulsus est ab eis, quantum iactus est lapidis, et, positis genibus, orabat
그러고 나서 돌을 던지면 닿을 만한 곳에 혼자 가시어 무릎을 꿇고 기도하셨다. (불가타 성경, 루카 복음서, 22장41)
Jussi sumus a Domino ut sine dolore ejiciatur, ideoque non possumus cum vi avellere eam. Exclamavit ergo Michael magna voce dicens:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 45:9)
Cum vero tenues nebulas spiracula terrae Fundunt, et madidi fluitant super aequora fumi, Pabula venturae pluviae;
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:15)
has inter orbis Relliquiae fluitant prioris.
(JOSEPHUS ADDISON, AD INSIGNISSIMUM VIRUM D. THO. BURNETTUM, SACRAE THEORIAE TELLURIS AUTOREM 1:7)
avulsae volitant circum aera plumae.
(JOSEPHUS ADDISON, PRAELIUM INTER PYGMAEOS ET GRUES COMMISSUM 11:3)
Utque (polo nondum stellis fulgentibus apto) Ne spatio moles immensa dehiscat inani, Per cava coelorum, et convexa patentia late, Hinc atque hinc interfusus fluitaverat aether;
(JOSEPHUS ADDISON, RESURRECTIO DELINEATA AD ALTARE COLL. MAGD. OXON. 2:3)
Consilio, racione, fide mea causa iacebit Orphana nec certo claudetur fine uoluntas, Singula ni Racio trutina meliore repenset, Quam penes obscurum, fluitans, mutabile, cassum, Ignotum, mendax nichil est, cui singula lucent, Cuncta patent dubiumque nichil, non alta uidentur Astra nec obscurus aer pelagusque profundum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:30)
Sed quia principia nullo concludere fine, Vel dare principiis fines aliunde petitos, Vt primo medium, medio non consonet imum, Censetur turpe, fluitans, mutabile, stultum.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 34:36)
Qualiter aura fremit, fluit aer, fluctuat unda, Quam primo Zephirus complanat flamine leni, Si maris excuciat borealis turbo soporem, Vel maris instantes cogat uigilare procellas, Sic animi fluitant et mentes mentibus instant;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 36:2)
Qua racione, quibus causis, cur, quomodo, quando Instabilis, genitus, fluitans, mutabilis iste Mundus ab ingenito, stabili certoque figuram, Esse, statum, speciem, uitam contraxit et ortum;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER PRIMUS 42:3)
Non tamen inficior uterine uerba sororis, Que tanti limam sapiunt examinis, immo Verius hec eadem possunt examina dici, Cum nostrum fateatur opus nostramque requirat Incudem, fluitans humane machina molis.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 6:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION