라틴어 문장 검색

Mendacium fugies. Insontem et iustum non occides, quia aversor impium.
그리고 거짓 고소를 멀리해야 한다. 죄 없는 이와 의로운 이를 죽여서는 안 된다. 나는 악인을 죄 없다고 하지 않는다. (불가타 성경, 탈출기, 23장7)
Non facies similiter Domino Deo tuo; omnes enim abominationes, quas aversatur Dominus, fecerunt diis suis offerentes etiam filios et filias et comburentes igne.
너희는 주 너희 하느님을 그렇게 경배해서는 안 된다. 그들은 저희 신들을 위하여 주님께서 싫어하시는 온갖 역겨운 짓을 하며, 심지어 아들딸마저 불에 살라 저희 신들에게 바친다.” (불가타 성경, 신명기, 12장31)
Abominatur enim Dominus tuus eum, qui facit haec, et aversatur omnem iniustitiam.
이런 일을 하는 자, 곧 불의를 저지르는 자는 모두 주 너희 하느님께서 역겨워하신다.” (불가타 성경, 신명기, 25장16)
Abigail autem uxori Nabal nuntiavit unus de pueris suis dicens: " Ecce misit David nuntios de deserto, ut benedicerent domino nostro, sed aversatus est eos.
일꾼들 가운데 한 사람이 나발의 아내 아비가일에게 이 사실을 알려 주었다. “다윗이 광야에서 심부름꾼들을 보내어 우리 주인께 축복의 문안을 드렸는데, 주인께서 그들에게 호통만 치셨습니다. (불가타 성경, 사무엘기 상권, 25장14)
Abominati sunt me quondam consiliarii mei; et, quem maxime diligebam, aversatus est me.
내게 가까운 동아리도 모두 나를 역겨워하고 내가 사랑하던 자들도 내게 등을 돌리는구려. (불가타 성경, 욥기, 19장19)
ne forte insultet tibi, cum audierit, et contumelia tua revocari non poterit.
그것을 들은 이가 너를 꾸짖고 너를 두고 하는 험담이 그치지 않는다. (불가타 성경, 잠언, 25장10)
Restat itaque nunc nobis post auctoritatum fundamentum, fulcimenta superinducere rationum, maxime ideo ne verbositas inimicorum Christi nostrae insultet simplicitati, qui cum aliquos idiotas aut minus eruditos Christianos inductionum suarum laqueis praepedierint, summae id sibi gloriae ascribunt.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 5:18)
Acrius insultat sevitque profundius ensis, Conserte partes ubi nulla repagula donant Nec series harum conserta recalcitrat ensi;
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SECUNDUS 16:29)
Mens ardore prius pugnat quam dextera ferro, Impaciensque more Viciorum turba priores Arripit insultus pugne, primumque furorem Excitat, et magnis clamoribus intonat iras Tota cohors, uerboque prius consurgit in hostem Quam ferro, uerbis bellum prelibat et illi Gestu, uoce, minis insultat.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER OCTAVUS 24:6)
Labor irruit, instat Esuries, Sitis insultat, Ieiunia pugnant, Insurgunt uigiles Cure, dant arma Labori Gleba, lapis, fustes, telum de stipite querno.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 4:9)
Tunc Carnis Stimulus furtiuo Marte reluctans, Impetit a tergo iuuenem temptatque latenter Insultare uiro.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER NONUS ET ULTIMUS 14:7)
An dispares aestimandi sunt qui cum ex anima constent et corpore, mentis vigorem quo nihil habet anima pretiosius, aversantur, et se carnis hujus imitatores velut maternae exhibent stoliditatis haeredes?
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 4장 2:6)
Sed mens, ut dixi, improba, cum putat errasse sapientem, insultandum arbitratur ei cujus sibi putat mores esse contrarios, quod peccatum suum velut tacito quodam sapientis testimonio redarguatur;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 30장 3:12)
Et ducebatur intrepidus, temporum iniquitati insultans, imitatus Zenonem veterem Stoicum, qui ut mentiretur quaedam laceratus diutius, avulsam sedibus linguam suam cum cruento sputamine, in oculos interrogantis Cyprii regis impegit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XIV, 9장 6:2)
Utque nativo more sunt barbari humiles in adversis, disparesque in secundis, servus alienae voluntatis trahebatur pallore confusus, claudente noxarum conscientia linguam, immensum quantum ab eo differens, qui post feros lugubresque terrores, cineribus Galliarum insultans, multa minabatur et saeva.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 61:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION