라틴어 문장 검색

Videns vero ventum validum timuit et, cum coepisset mergi, clamavit dicens: " Domine, salvum me fac! ".
그러나 거센 바람을 보고서는 그만 두려워졌다. 그래서 물에 빠져 들기 시작하자, "주님, 저를 구해 주십시오." 하고 소리를 질렀다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 14장30)
Rana studet mergi, sed mus emergit et obstat Naufragio.
(ANONYMUS NEVELETI, De mur[e] et rana 4:10)
etiam mergos et delfinos et scillam tu eodem referes, etiam gulones omnes, qui inpendio a piscatoribus mercantur, etiam ipsos piscatores, qui omnium generum piscis arte adquirunt.
(아풀레이우스, 변명 30:8)
Cetera cernens sidera mergi
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, XII 11:1)
mergique fretis spumantibus orat.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:158)
contagia fascibus, oro, defendas ignava tuis neu tradita libris omina vestitusque meos, quibus omne, quod ambit oceanus, domui, tanta caligine mergi calcarique sinas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:299)
mergi prima peto;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:86)
heu nimium segnes, cauta qui mente notatis, si revolant mergi, graditur si litore cornix.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:327)
vinctas ire nurus, nunc in vada proxima mergi seminecem, hunc subito percussum vulnere labi dum fugit, hunc animam portis efflare sub ipsis;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:31)
Multi falcibus veruculatis atque iis vel rostratis vel denticulatis medium culmum secant, multi mergis, alii pectinibus spicam ipsam legunt, idque in rara segete facillimum, in densa difficillimum est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 20장 3:2)
Et idcirco veteres vineas mergis propagare potius quam totas sternere idem ipse Atticus praecipit;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 2장 2:1)
quoniam mergi mox facile radicentur, ita ut quaeque vitis suis radicibus tamquam propriis fundamentis innitatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 2장 2:2)
vel, si ne hi quidem sunt, ex ordinaria vite in alterum palum mergus est attrahendus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 1:2)
Mergi genus est, ubi supra terram iuxta suum adminiculum vitis curvatur, atque ex alto scrobe sub-mersa perducitur ad vacantem palum:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 2:1)
Tempus autem non aliud magis idoneum est hunc mergum amputandi quam ab Idib.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 15장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION