라틴어 문장 검색

taceo ceteros philosophos, Pythagoram, Democritum, Xeno-cratem, Zenonem, Cleanthem, qui iam aetate longaeva in sapientiae studiis floruerunt:
(히에로니무스, 편지들, Ad Nepotianum Phesbyterum 3:17)
Xenon quoque primo Italicon tradit Ianum in Italia primum dis templa fecisse et ritus instituisse sacrorum:
(Macrobii Saturnalia, Liber I, IX. 3:1)
non enim dubitabat Xeno quin ab Ariopagitis invito Memmio impetrari non posset.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS AD ATTICVM, letter 11 12:8)
et, de quo iam pridem ad te scripseram, Turranius autem secus tibi Brundisi dixerat (quod ex iis litteris cognovi quas a Xenone, optimo viro, accepi), cur fratrem provinciae non praefecissem exposui breviter.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEPTIMVS AD ATTICVM, letter 1 2:5)
de Xenone coram cognoscam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 4:2)
de Herode faciam ut mandas et ea quae scribis ex Saufeio et e Xenone cognoscam.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SEXTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 3 4:4)
T. Quinctio Crispino Badius Campanus hospes erat, perfamiliari hospitio iunctus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 273:1)
creverat consuetudo, quod aeger Romae apud Crispinum Badius ante defectionem Campanam liberaliter comiterque curatus fuerat.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 273:2)
is tum Badius, progressus ante stationes quae pro porta stabant, vocari Crispinum iussit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 274:1)
postquam in conspectum venere, provoco te inquit ad pugnam, Crispine, Badius;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 275:1)
si publicis foederibus ruptis dirempta simul et privata iura esse putet, Badium Campanum T. Quinctio Crispino Romano palam duobus exercitibus audientibus renuntiare hospitium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 278:1)
itaque tantum moratus dum imperatores consuleret permitterentne sibi extra ordinem in provocantem hostem pugnare,permissu eorum arma cepit equumque conscendit et Badium nomine compellans ad pugnam evocavit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 281:1)
Crispinus supra scutum sinistrum umerum Badio hasta transfixit, superque delapsum cum vulnere ex equo desiluit, ut pedes iacentem conficeret.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 282:3)
Badius, priusquam opprimeretur, parma atque equo relicto ad suos aufugit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 283:1)
Theium oppidum litteris a Xenone praefecto praesidii interceptis et arce ab regiis occupata paucos dies obsidentibus restitit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 11:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION