라틴어 문장 검색

Basiliscus fugiens ad ecclesiam, intra baptisterium cum uxore et filiis ingreditur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 9장 5:2)
Tunc Albinus et Boetius ducti in custodiam ad baptisterium ecclesiae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 9:1)
Sed quas pretio comparabimus, scrupulosius praedictis comprobemus notis, et earum frequentiam prius quam mercemur, apertis alvearibus consideremus:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 8장 1:4)
Sed nonnunquam idem necandus est, cum Vetus alveare numero apium destituitur, atque infrequentia eius alio 1 examine 2 replenda est.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 11장 1:1)
Sed ubi a posteriore parte, qua nullum .est vestibulum, patefactum fuerit alveare, fumum admovebimus factum galbano vel arido fimo.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 5:1)
Talis olla cum est alveari obiecta, spiritu admotofumus ad apes promovetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 15장 6:1)
nam pilas quasdam in alvearibus faciunt, de quibus postea cerea tecta componunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 414)
caveis alvearibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 581)
trepidae coeunt festinant inter se in alvearibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 731)
id est victui, ut "venatu invigi- lant pueri". foedere pacto ut vicissim in alvearibus vel in agris laborent.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 1583)
si nihil habuerint in alvearibus, vel te tollente vel exedentibus pravis animalibus, apibus minutatim incisam ceram ministra;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2414)
Inde balinei cella frigidaria spatiosa et effusa, cuius in contrariis parietibus duo baptisteria velut eiecta sinuantur, abunde capacia si mare in proximo cogites.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 17 11:1)
Inde apodyterium balinei laxum et hilare excipit cella frigidaria, in qua baptisterium amplum atque opacum.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 25:2)
cur non idem suademus agricolis, ne arva simul et vineta et oleas et arbustum colant, ne pratis et pecoribus et hortis et alvearibus avibusque accommodent curam?
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 408:1)
huic basilicae appendix piscina forinsecus seu, si graecari mavis, baptisterium ab oriente conectitur, quod viginti circiter modiorum milia capit, huc elutis e calore venientibus triplex medii parietis aditus per arcuata intervalla reseratur.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 2권, Sidonius Domitio suo salutem 8:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION