라틴어 문장 검색

Horum primo circiter milia XV Rhenum transisse; postea quam agros et cultum et copias Gallorum homines feri ac barbari adamassent, traductos plures; nunc esse in Gallia ad C et XX milium numerum.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 31장5)
quod si te sors Afris aut Hispanis aut Gallis praefecisset, immanibus ac barbaris nationibus, tamen esset humanitatis tuae consulere eorum commodis et utilitati salutique servire ;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER PRIMVS, 9장 2:2)
Temporibus priscis, cum laterent hae partes ut barbarae, tripertitae fuisse creduntur in Celtas eosdemque Gallos divisae, et Aquitanos et Belgas, lingua institutis legibusque discrepantes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 11장 1:1)
Ad ultimum exceptis victoriis, per quas cadentes saepe incolumi contumacia barbaros fudit, quod profuerit anhelantibus extrema penuria Gallis, hinc maxime claret, quod primitus partes eas ingressus, pro capitulis singulis tributi nomine vicenos quinos aureos repperit flagitari, discedens vero septenos tantum munera universa complentes:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 14:1)
Rostro enim noceri non posse cognoverant; turribus autem excitatis tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus superabat, ut neque ex inferiore loco satis commode tela adigi possent et missa a Gallis gravius acciderent.
(카이사르, 갈리아 전기, 3권, 14장4)
legati Gallorum cum ea, sicut erant mandata, exposuissent, senatui nec factum placebat Fabiorum et ius postulare barbari videbantur;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber V 404:1)
Quis posuit in visceribus ibis sapientiam, vel quis dedit gallo intellegentiam?
누가 따오기에게 지혜를 내렸느냐? 또 누가 수탉에게 슬기를 주었느냐? (불가타 성경, 욥기, 38장36)
ALLELUIA In exitu Israel de Aegypto domus Iacob de populo barbaro,
이스라엘이 이집트에서 나올 때 야곱 집안이 이상한 말을 하는 민족을 떠나올 때 (불가타 성경, 시편, 114장1)
gallus succinctus lumbos et aries et rex, qui secum habet exercitum.
의젓한 수탉과 숫염소 그리고 자기 백성 앞에 선 임금이다. (불가타 성경, 잠언, 30장31)
Populum impudentem non videbis, populum profundi sermonis, ininterpretabilis, linguae barbarae absque intellegentia.
너는 뻔뻔스러운 민족을 보지 않으리라. 알아듣지 못하는 괴이한 말을 하고 이해할 수 없는 말을 웅얼거리는 민족을 더는 보지 않으리라. (불가타 성경, 이사야서, 33장19)
Tunc coepit detestari et iurare: " Non novi hominem! ". Et continuo gallus cantavit;
그때에 베드로는 거짓이면 천벌을 받겠다고 맹세하기 시작하며, “나는 그 사람을 알지 못하오.” 하였다. 그러자 곧 닭이 울었다. (불가타 성경, 마태오 복음서, 26장74)
At ille negavit dicens: " Neque scio neque novi quid tu dicas! ". Et exiit foras ante atrium, et gallus cantavit.
그러자 베드로는, “나는 당신이 무슨 말을 하는지 알지도 이해하지도 못하겠소.” 하고 부인하였다. 그가 바깥뜰로 나가자 닭이 울었다. (불가타 성경, 마르코 복음서, 14장68)
Respondet Iesus: " Animam tuam pro me pones? Amen, amen dico tibi: Non cantabit gallus, donec me ter neges.
예수님께서 대답하셨다. “나를 위하여 목숨을 내놓겠다는 말이냐? 내가 진실로 진실로 너에게 말한다. 닭이 울기 전에 너는 세 번이나 나를 모른다고 할 것이다.” (불가타 성경, 요한 복음서, 13장38)
Iterum ergo negavit Petrus; et statim gallus cantavit.
베드로가 다시 아니라고 부인하자 곧 닭이 울었다. (불가타 성경, 요한 복음서, 18장27)
Ut vero viderunt barbari pendentem bestiam de manu eius, ad invicem dicebant: " Utique homicida est homo hic, qui cum evaserit de mari, Ultio non permisit vivere ".
원주민들은 뱀이 바오로의 손에 매달린 것을 보고, “저 사람은 틀림없이 살인자다. 바다에서는 살아 나왔지만 정의의 여신이 그대로 살려 두지 않는 것이다.” 하고 서로 말하였다. (불가타 성경, 사도행전, 28장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION