라틴어 문장 검색

Ut valles dilatantur, ut horti iuxta fluvios irrigui, ut aloe, quam plantavit Dominus, quasi cedri prope aquas.
골짜기처럼 뻗어 있고 강가의 동산 같구나. 주님께서 심으신 침향나무 같고 물가의 향백나무 같구나. (불가타 성경, 민수기, 24장6)
Grossitudo autem luteris habebat mensuram palmi, labiumque eius erat quasi labium calicis et folium repandi lilii; duo milia batos capiebat.
바다의 두께는 한 테파이며, 그 가장자리는 나리꽃 모양으로 된 잔의 가장자리처럼 만들어졌다. 이 바다는 물 이천 밧을 담을 수 있었다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 7장26)
Fecit quoque decem luteres aereos; quadraginta batos capiebat luter unus, eratque quattuor cubitorum; singulosque luteres per singulas, id est decem bases posuit.
또 그는 청동으로 물두멍 열 개를 만들었는데, 물두멍마다 물 마흔 밧을 담을 수 있었다. 물두멍 하나의 지름은 네 암마였고, 받침대 열 개에 물두멍 하나씩을 얹어 놓았다. (불가타 성경, 열왕기 상권, 7장38)
Porro vastitas eius habebat mensuram palmi, et labium illius erat quasi labium calicis vel repandi lilii; capiebatque tria milia batos.
바다의 두께는 한 테파이며, 그 가장자리는 나리꽃 모양으로 된 잔의 가장자리처럼 만들어졌다. 이 바다는 물 삼천 밧을 담을 수 있었다. (불가타 성경, 역대기 하권, 4장5)
Myrrha et aloe et casia omnia vestimenta tua e domibus eburneis chordae delectant te.
몰약과 침향과 계피로 당신 옷들이 모두 향기로우며 상아궁에서 흘러나오는 현악 소리가 당신을 즐겁게 합니다. (불가타 성경, 시편, 45장9)
aspersi cubile meum myrrha et aloe et cinnamomo.
잠자리에 몰약과 침향과 육계향도 뿌렸어요. (불가타 성경, 잠언, 7장17)
Nardus et crocus, fistula et cinnamomum cum universis lignis turiferis, myrrha et aloe cum omnibus primis unguentis.
나르드와 사프란 향초와 육계향 온갖 향나무와 함께 몰약과 침향 온갖 최상의 향료도 있다오. (불가타 성경, 아가, 4장14)
Statera iusta et ephi iustum et batus iustus sit vobis;
너희는 바른 저울, 바른 에파와 바른 밧을 써야 한다. (불가타 성경, 에제키엘서, 45장10)
Venit autem et Nicodemus, qui venerat ad eum nocte primum, ferens mixturam myrrhae et aloes quasi libras centum.
언젠가 밤에 예수님을 찾아왔던 니코데모도 몰약과 침향을 섞은 것을 백 리트라쯤 가지고 왔다. (불가타 성경, 요한 복음서, 19장39)
Praeterea operariis, qui caesuri sunt ligna, servis tuis dabo in cibaria tritici choros viginti milia et hordei choros totidem et vini viginti milia batos, olei quoque batos viginti milia ".
임금님의 종들, 곧 나무를 베는 벌목꾼들에게는 빻은 밀 이만 코르와 보리 이만 코르, 포도주 이만 밧과 기름 이만 밧을 주겠습니다.” (불가타 성경, 역대기 하권, 2장9)
usque ad argenti talenta centum et usque ad frumenti coros centum et usque ad vini batos centum et usque ad batos olei centum; sal vero absque mensura.
은은 백 탈렌트까지, 밀은 백 코르까지, 포도주는 백 밧까지, 기름도 백 밧까지, 소금은 제한 없이 주어라. (불가타 성경, 에즈라기, 7장22)
Praeceptum quoque de oleo ?batus est mensura olei C: decimam partem bati offeratis de choro ?decem bati homer faciunt, quia decem bati implent chorum C.
기름에 관한 규정은 이러하다. 한 코르마다 십분의 일 밧을 바쳐야 한다. 열 밧은 한 호메르이고, 열 밧은 또 한 코르이기도 하다. (불가타 성경, 에제키엘서, 45장14)
ephi et batus aequalia et unius mensurae sint, ut capiat decimam partem homer batus, et decimam partem homer ephi: iuxta mensuram homer sit aequa libratio eorum.
에파와 밧은 용량이 같아야 한다. 한 밧은 십분의 일 호메르이고, 한 에파도 십분의 일 호메르이다. 호메르가 기준이 되는 것이다. (불가타 성경, 에제키엘서, 45장11)
veluti lignum aloes pro xylobalsamo, cassiam pro cinamomo.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 485:3)
Numquid tolerabo batum iniquum et ephi minus maledictum?
(불가타 성경, 미카서, 6장10)

SEARCH

MENU NAVIGATION