라틴어 문장 검색

Dixitque Lia: " Pro beatitudine mea! Beatam quippe me dicent mulieres "; propterea appellavit eum Aser.
레아는 “여인들이 나를 행복하다고 할 것이니, 나는 행복하구나!” 하면서, 그 이름을 아세르라 하였다. (불가타 성경, 창세기, 30장13)
Miserabilis prorsus infirmitas: quomodo venit, sic revertetur. Quid ergo prodest ei quod laboravit in ventum?
이 또한 고통스러운 불행이다. 그가 온 것처럼 그는 그렇게 되돌아간다. 그러니 그가 애쓴 보람이 무엇이랴? 바람일 뿐! (불가타 성경, 코헬렛, 5장15)
et de acquirendo et de operando et de bono manuum eventu petit utilitatem ab eo, quod prorsus inutile est manibus.
또 생계와 일과 생업의 성공을 위하여 손에 능력이라고는 전혀 없는 것에 대고 힘이 되어 주기를 빈다. (불가타 성경, 지혜서, 13장19)
Ne umquam iteres verbum nequam et durum et prorsus non minoraberis.
절대로 말을 옮기지 마라. 아무것도 잃는 것이 없으리라. (불가타 성경, 집회서, 19장7)
sicut et David dicit beatitudinem hominis, cui Deus reputat iustitiam sine operibus:
그래서 다윗도 하느님께서 행위와는 상관없이 의로움을 인정해 주시는 사람의 행복을 이렇게 노래합니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 4장6)
Beatitudo ergo haec in circumcisione an etiam in praeputio? Dicimus enim: " Reputata est Abrahae fides ad iustitiam ".
그렇다면 이 행복이 할례 받은 이들에게만 해당됩니까? 아니면 할례 받지 않은 이들에게도 해당됩니까? 우리는 “하느님께서 아브라함의 믿음을 의로움으로 인정해 주셨다.”고 말합니다. (불가타 성경, 로마 신자들에게 보낸 서간, 4장9)
Ubi est ergo beatitudo vestra? Testimonium enim perhibeo vobis, quia, si fieri posset, oculos vestros eruissetis et dedissetis mihi.
그런데 행복을 느끼던 여러분의 그 마음은 어디로 갔습니까? 내가 장담하건대, 여러분은 할 수만 있다면 눈이라도 뽑아 나에게 주었을 것입니다. (불가타 성경, 갈라티아 신자들에게 보낸 서간, 4장15)
In quo adhuc etiam laboro periculo, et cotidie quasi cervici mee gladium imminentem suspitio, ut inter epulas vix respirem, sicut de illo legitur qui cum Dyonisii tiranni potentiam atque opes conquisitas maxime imputaret beatitudini, filo latenter apensum super se gladium suspitiens que terrenam potentiam felicitas consequatur edoctus est. Quod nunc quoque ipse de paupere monacho in abbatem promotus incessanter experior, tanto scilicet miserior quanto ditior effectus;
(피에르 아벨라르, Abaelardi ad amicum suum consolataria epistola, DE INFAMATIONE TURPITUDINIS 7:5)
Idem quippe Deus tam Pater est, quam Filius seu Spiritus sanctus, unum quippe prorsus in natura, unum tam numero quam substantia sunt;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 5:6)
Quarum quidem tamen personarum sicut eadem prorsus est substantia, ita indeterminans est gloria, indivisa operatio ac voluntas.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 7:10)
Qui prorsus non inveniunt quod quaerunt fame laborant;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 50:6)
At nunquam si fidei nostrae primordia statim meritum non habent, ideo ipsa prorsus inutilis est judicanda, quam postmodum charitas subsecuta, obtinet quod illi defuerat.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 17:12)
Ab optimo porro invidia longe relegata est, itaque consequenter sui similia cuncta, prout cujusque natura capax beatitudinis esse potuerit, effici voluit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 12:19)
cum videlicet, ut diximus, idem prorsus sit, hunc qui damnandus est, a Deo salvari, et Deum salvare ipsum?
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 14:15)
quod a potentia Divinitatis penitus est remotum, et ab ejus dignitate prorsus alienum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber tertius 17:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION