라틴어 문장 검색

pugnas manus altera monstrat, Agmina disponit numerorum, prelia fingit, Indicat insultus uarios numerosque rebelles, Tandem subtili concludit bella triumpho.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER TERTIUS 12:10)
Idem vero Baldewinus sic de die in diem bellis ac triumphis magis ac magis accrescens, ex consilio duodecim praefectorum civitatis, uxorem nobilissimam de genere Armenio magnificis et legalibus duxit nuptiis, filiam cujusdam principis et fratris Constantini, nomine Taphnuz, [0456C] qui in montanis praesidia et plurimas munitiones obtinebat, quorum universorum haeredem Baldewinum constituit.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 62:8)
Druso Caesare C. Norbano consulibus decernitur Germanico triumphus manente bello;
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 55장1)
quod et Vergilius dicit 'Aegyptum viresque Orientis atque ultima secum Bactra vehit'. unde etiam de hoc bello egit triumphum:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 67814)
Tristibus interea somnum turbata figuris torva sagittiferi mater Tegeatis ephebi, crine dato passim plantisque ex more solutis, ante diem gelidas ibat Ladonis ad undas purgatura malum fluvio vivente soporem, namque per attonitas curarum pondere noctes saepe et delapsas adytis, quas ipsa dicarat, exuvias, seque ignotis errare sepulcris extorrem nemorum Dryadumque a plebe fugatam, saepe novos nati bello rediisse triumphos, armaque et alipedem notum comitesque videbat, numquam ipsum, nunc ex umeris fluxisse pharetras, effigiesque suas simulacraque nota cremari, praecipuos sed enim illa metus portendere visa est nox miserae totoque erexit pectore matrem, nota per Arcadias felici robore silvas quercus erat, Triviae quam desacraverat ipsa electam turba nemorum numenque colendo fecerat:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 9권260)
merito ergo a vobis prospere bello gesto triumphum petent, quibus auctoribus gesserunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 585:1)
quem Marte togaque praecipuum non bella magis finita triumphis resque domi gestae properataque gloria rerum in sidus vertere novum stellamque comantem, quam sua progenies;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 15권 68:3)
redeuntium ducum bellis prosperi confectis celebres triumphi;
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXIX. DE PROFERENDIS FINIBUS IMPERII 15:11)
at certe negatus est victori triumphus, quia causam belli non adprobavit.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM GALLOGRAECUM 3:1)
ad ea consul neque se Ligures provinciam sortitum esse ait, neque cum Liguribus bellum gessisse, neque triumphum de iis postulare;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVI 445:1)
insignia tamen triumphi indulsit Caesar, quamvis bellum negavisset.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER XI, 20장4)
Cumque superba foret Babylon spolianda tropaeis Ausoniis, umbraque erraret Crassus inulta, Bella geri placuit nullos habitura triumphos?
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 1:2)
io Triumphe, nec Iugurthino parem bello reportasti ducem neque Africanum, cui super Karthaginem virtus Sepulcrum condidit.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epodon, poem 96)
traditum memoriae est maiore quam solita frequentia prosequentium consulem celebratum, ac prope certa spe ominatos esse homines, finem esse Macedonico bello maturumque reditum cum egregio triumpho consulis fore.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIV 272:1)
sed quia belli civilis triumphus turpis videtur, laborat poeta ut probet iustum bellum fuisse, dicens Augustum esse 'cum patribus populoque penatibus et magnis dis', contra cum Antonio auxilia peregrina et monstruosa Aegypti numina.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 67812)

SEARCH

MENU NAVIGATION