라틴어 문장 검색

Et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia accidentia, quod in locum suum secunda substituunt, mirabamur illam sententiam Tullianam, ex internis veritatis ipsius promulgatam, quae est talis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 23:2)
Nostris autem veteribus 'caesia' dicta est, quae a Graecis γλαυκ- ῶπισ, ut Nigidius ait, de colore caeli, quasi caelia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXVI 20:1)
Acmen Septimius suos amores tenens in gremio "mea," inquit, "Acme, ni te perdite amo atque amare porro omnes sum adsidue paratus annos quantum qui pote plurimum perire, solus in Libya Indiaque tosta caesio veniam obvius leoni.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 451)
nam ille vindex gladiatorum et bestiariorum emerat de Cosconio et Pomponio bestiarios nec sine iis armatis umquam in publico fuerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 6:2)
Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis, cum ad matutina spectacula pararetur, secessit ad exonerandum corpus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 20:1)
iam ego istam virtutem habere tam multa exempla in ludo bestiario quam in ducibus belli civilis ostendam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 22:4)
Leonem in amphitheatro spectavimus, qui unum e bestiariis agnitum, cum quondam eius fuisset magister, protexit ab impetu bestiarum.
(세네카, 행복론, Liber II 85:3)
Sed bestiarii, inquitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION