라틴어 문장 검색

Et quamquam ut bestiarii obiceremur intractabilibus feris, perpendentes tamen hoc bonum habere tristia accidentia, quod in locum suum secunda substituunt, mirabamur illam sententiam Tullianam, ex internis veritatis ipsius promulgatam, quae est talis:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XV, 5장 23:2)
item cuius pater flamen aut augur aut quindecimvirum sacris faciundis aut septemvirum epulonum aut Salius est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, XII 7:2)
set tum supplicia dis ludique magni ab senatu decernuntur, quos pontifices et augures et quindecimviri septemviris simul et sodalibus Augustalibus ederent.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 64장3)
Septemvirque epulis festis, Titiique sodales:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 1권 6:42)
dic mihi, C. Antonius voluitne fieri septemvir?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER QVINTVS DECIMVS AD ATTICVM, letter 19 4:10)
nam ille vindex gladiatorum et bestiariorum emerat de Cosconio et Pomponio bestiarios nec sine iis armatis umquam in publico fuerat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 4 6:2)
stabat modo consularis, modo septemvir epulonum, iam neutrum.
(소 플리니우스, 편지들, 2권, letter 11 12:2)
Nuper in ludo bestiariorum unus e Germanis, cum ad matutina spectacula pararetur, secessit ad exonerandum corpus;
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 20:1)
iam ego istam virtutem habere tam multa exempla in ludo bestiario quam in ducibus belli civilis ostendam.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 8, letter 70 22:4)
Leonem in amphitheatro spectavimus, qui unum e bestiariis agnitum, cum quondam eius fuisset magister, protexit ab impetu bestiarum.
(세네카, 행복론, Liber II 85:3)
Sed bestiarii, inquitis.
(테르툴리아누스, Apologeticum, 9장 5:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION