라틴어 문장 검색

Ac dum is, ientaculum ambulatorium, prata quae praeterit ore in latus detorto pronus affectat, duobus comitum, qui forte paululum processerant, tertium me facio.
(아풀레이우스, 변신, 1권 2:3)
"Paratum tibi adest ientaculum,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 16:21)
Sed anus quaedam stuprum sequestra et adulterorum internuntia de die cotidie inseparabilis aderat, eum qua protinus ientaculo ac dehinc vino mero mutuis vicibus velitata scaenas fraudulentas in exitium miserrimi mariti subdolis ambagibus construebat.
(아풀레이우스, 변신, 9권 15:6)
dies etiam tertius pari caerimoniarum ritu celebratus, et ientaculum religiosum et teletae legitima consummatio.
(아풀레이우스, 변신, 11권 24:9)
BIBENDI avidum P. Nigidius in Commentariis bibacem et bibosum dicit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XII 2:1)
'Bibacem " ego, ut edacem, a plerisque aliis dictum lego;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XII 3:1)
attamen, victu simplici, ut plurimum, utebatur, vinique minime bibax fuit.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT DECIMUM QUINTUM.41)
Herculem vero fictores veteres non sine causa cum poculoº fecerunt, et nonnumquam cassabundum et ebrium, non solum quod is heros bibax fuisse perhibetur, sed etiam quod antiqua historia est Herculem poculo tamquam navigio ventis inmensa maria transisse.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XXI. 16:3)
Si sine carne voles ientacula sumere frugi, Haec tibi Vestino de grege massa venit.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, XXXI Caseus Vestinus1)
iam vendit pueris ientacula pistor Cristataeque sonant undique lucis aves.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CCXXIII Adipata2)
"fuderit et quamquam Scotum et cum Saxone Pictum, hostes quaesivit, quem iam natura vetabat quaerere plus homines, vidit te frangere Leucas, trux Auguste, Pharon, dum classicus Actia miles stagna quatit profugisque bibax Antonius armis incestam vacuat patrio Ptolomaida regno."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 46)
nam fragor ilico, quem movebant vicinantes impluvio cubiculi mei duae quaepiam Getides anus, quibus nil umquam litigiosius bibacius vomacius erit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 8권, Sidonius Leoni suo salutem. 2:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION