라틴어 문장 검색

Cum vero nihil proficerent, quadam die ex communi consilio robora arborea ingentia vixque mobilia, et saxa mobilia miri ponderis ac magnitudinis, in virtute et conatu mille [0462C] loricatorum trans pontem portae advolverunt, impedimento Turcis exire et nocere volentibus.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER III 82:9)
Post huius terminos gentis, Carmania maior verticibus celsis erigitur, ad usque Indicum pertinens mare, fructuariis arboreisque fetibus culta, sed obscurior Arabum terris multo et minor.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 48:1)
Arboreum zonat stipulis et uimine truncum, In stipulam docto dirigit ore facem.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:3)
Hostiae quae dicuntur bidentes, quid sint et quam ob causam ita appellatae sint;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 1:1)
Centum lanigeras mactabat rite bidentis, et iubebat rogare se si quis quid omnium rerum vellet discere.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 4:2)
Docesne, inquam, nos, magister, cur 'bidentes' dicantur?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 6:2)
' Bidentes,' inquit, oves appellatae, idcircoque lanigeras dixit, ut oves planius demonstraret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 7:1)
Posthac, inquam, videbimus an oves solae, ut tu ais, bidentes dicantur et an Pomponius, Atellanarum poeta, in Gallis Transalpinis erraverit, cum hoc scripsit:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 8:1)
Mars, tibi facturum voveo, si umquam redierit, Bidenti verre, sed nunc ego a te rogavi ecquam scias esse huiusce vocabuli rationem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 8:2)
Oves, inquit, 'bidentes' dictae, quod duos tantum dentes habeant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 10:2)
sed, quod ultro existumabamus, id scriptum invenimus in commentariis ad ius pontificum pertinentibus, bidennes primo dictas, d littera inmissa, quasi biennes, tum longo usu loquendi corruptam vocem esse et ex bidennibus bidentes factum,.quoniam id videbatur esse dictu facilius leniusque.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 14:1)
Hyginus tamen Iulius, qui ius pontificum non videtur ignorasse, in quarto librorum quos De Vergilio fecit, bidentes appellari scripsit hostias quae per aetatem duos dentes altiores haberent.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 15:1)
Quae 'bidens' est, inquit, hostia, oportet habeat dentes octo, sed ex his duo ceteris altiores, per quos appareat ex minore aetate in maiorem transcendisse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Sextus Decimus, VI 16:2)
frondesque licet depastus amaras arboreo figat sonipes in cortice morsus et taetris collecta cibis annique vapore saeviat aucta lues et miles probra superbus ingerat obsesso captivaque pignora monstret:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:101)
Numerus autem vertendi soli bidentibus, ut verum fatear, definiendus non est, cum quanto crebrior sit, plus prodesse fossionem conveniat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 5장 1:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION