라틴어 문장 검색

superest ut aviditate rapiendi posthabita, quae insidiatrix saepe Romani militis fuit, quisque agmini cohaerens incedat, cum ad necessitatem congrediendi fuerit ventum, signa propria secuturus, sciens quod si remanserit usquam, exsectis cruribus relinquetur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 5장 21:2)
Exin profecturo imperatori, index nuntiaverat certus, circa muros subversi oppidi fallaces foveas et obscuras, quales in tractibus illis sunt plurimae, subsedisse manum insidiatricem latenter, ut inde exorta, agminis nostri terga feriret extrema.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 29:1)
Per ignota itaque et palustres uligines devius tendens, insidiatricis manus locatae per abdita subito oppetisset accursu, ni necessitatis adiumento postremo, per labilem limum incitato iumento digressus, legionum se gremiis immersisset, post abruptum periculum, cui adeo proximus fuit, ut galeam eius cubicularius ferens, auro lapillisque distinctam, cum ipso tegmine penitus interiret, nec postea vivus reperiretur aut interfectus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 10장 11:1)
Quorum insidiatrix aviditas materia malorum omnium fuit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 10:1)
Patuit autem per experientiam quod morbus iste naturae potius insidiatrix erat, eamque imparatam opprimebat, quam adversus remedia obstinatus, si in tempore subventum foret.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 14:9)
Id tantum relinquitur, ut indicentur, atque ut vis ista mentis insidiatrix notetur et convincatur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 25:2)
Pastinum autem vocant agricolae ferramentum bifurcum, quo semina panguntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 1:2)
Quare pangendi optima est ratio recti malleoli, cuius imum caput, cum consertum est bifurco pastini, angustis faucibus ferramenti facile continetur ac deprimitur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 18장 5:7)
Vocatur etiam focaneus palmes, qui solet in bifurco mediusprorcpere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 24장 10:1)
Surculi sint bifurci vel trifurci.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 11장 3:3)
Ut larua intravi, paene animam ebullivi, sudor mihi per bifurcum volabat, oculi mortui, vix unquam refectus sum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 62:17)
Cum blandiretur iuveni meretrix perfida, Et ille laesus multis saepe iniuriis Tamen praeberet sese facilem mulieri, Sic insidiatrix:
(파이드루스, 이솝 우화, Appendix: Fabulae Novae, Meretrix et iuvenis: Multa esse nobis iocunda quae tamen sunt incommoda.1)
ramum prior ille bifurcum gesserat, hic iaculum;
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 12권 45:6)
Romanus leves et bifurcos plerosque et trium aut cum plurimum quattuor ramorum vallos caedit, ut et suspensis ab tergo armis ferat plures simul apte miles;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 49:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION