라틴어 문장 검색

hunc casum eius subsequitur tussis bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장5)
hunc casum eius subsequitur tussis bilem uel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris grauitas, spiritus difficultas, magnae febres, continua uigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, 14장 1:5)
hunc ejus casum subsequitur tussis, bilem vel pus trahens, praecordiorum totiusque pectoris gravitas, spiritus difficultas, febres, continua vigilia, cibi fastidium, tabes.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 1:6)
Tum fervet bilis, fortunam damnat acerbam, Atque deos atque astra vocat crudelia.
(JOSEPHUS ADDISON, SPHAERISTERIUM 6:5)
Unde accolentes loca palustria vel umecta tusses et oculares casus et similia perferunt, contra confines caloribus tepore febrium arescunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 4장 2:2)
enimuero si perniciosa illa dulcedo intus cohibita et bili atrae sociata uenis omnibus furens peruasit, dein ad summum caput uiam molita dirum fluxum cerebro immiscuit, ilico regalem partem animi debilitat, quae ratione pollens uerticem hominis uelut arcem et regiam insedit.
(아풀레이우스, 변명 48:6)
"Cave ne nimia mellis dulcedine diutinam bilis amaritudinem contrahas."
(아풀레이우스, 변신, 2권 10:6)
"Sic effata foras sese proripit infesta et stomachata biles Venerias."
(아풀레이우스, 변신, 5권247)
Nec iuvenis sororis suae mortem tam miseram et a qua minime par erat illatam aequa tolerare quivit animo, sed medullitus dolore commotus acerrimaeque bilis noxio furore perfusus exin flagrantissimis febribus ardebat, ut ipsi quoque iam medela videretur necessaria.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:2)
Quo confecto simulatur necessaria praecordiis leniendis bilique subtrahendae illa praenobilis potio, quam sacram doctiores.
(아풀레이우스, 변신, 10권 25:4)
Nec me fefellit vel longi temporis prolatione cruciavit deae potentis benignitas salutaris, sed noctis obscurae non obscuris imperiis evidenter monuit advenisse diem mihi semper opta-bilem, quo me maximi voti compertiret, quantoque sumptu deberem procurare supplicamentis;
(아풀레이우스, 변신, 11권 22:2)
continuam tussim patior, tamquam phthisicus sim,
(ARCHIPOETA, III18)
tussis indeficiens et defectus vocis
(ARCHIPOETA, V81)
Ecquis dubitat si e mentibus hominum tollerentur opiniones vanae, spes blandae, aestimationes rerum falsae, imaginationes ad libitum, et id genus alia, quin multorum animi reliquerentur deiecti et marcidi, atrae bilis et languoris pleni, ac sibimetipsis ingrati ac displicentes?
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, I. DE VERITATE 1:13)
Aliud est enim sanguinem, aliud bilem, aliud cibum vomere;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber I, Prooemium196)

SEARCH

MENU NAVIGATION