라틴어 문장 검색

Ideo prohibetur Christianis legere figmenta poetarum, quia per oblectamenta inanium fabularum excitant mentem ad incentiva libidinum.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:23)
Sicut enim piscator astutus suis conatur cibiculis attrahere pisces et ipsos sui hami capere unco, ita vero captus amore suis nititur alium attrahere blandimentis, totisque nisibus instat duo diversa quodam incorporali vinculo corda unire, vel unita semper coniuncta servare.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 3장: 사랑이란 말의 의미 1:3)
Praeterea callidi videntur blandimenti obtinere commentum laudes in aspectu laudati prolatae.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 6장: 어떻게 얼마나 많은 방법으로 사랑이 이루어질까, C. 중류층 남자가 상층 귀족여성과 나누는 이야기 2:3)
Non ergo te decipiat fallax cutis feminae circumspecta vel mulieris degenerantis origo, cuius priora blandimenta omni melle sunt dulciora, quia ipsius extrema plus felle vel absinthio reperiuntur amara.
(안드레아스 카펠라누스, 궁정식 사랑기법, 1권, 9장: 돈으로 산 사랑 3:1)
Nam nimis austerum redolet qui despicit omnem Famam, molescitque nimis qui singula fame Blandimenta petit, populari deditus auri.
(ALANUS DE INSULIS, ANTICLAUDIANUS, LIBER SEPTIMUS 8:11)
Et Salomon ait, "Qui corripit hominemmagis gratiam apud eum inveniet, quam qui per lingue blandimenta decipit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 119:7)
"Qui corripit hominem, magis gratiam apud eum inveniet, quamqui per linguæ blandimenta decipit."
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 293:10)
Denique blandimento multo sermonis mulier fornicaria saepe juvenis cor seduxit, decepit, illusit (Prov.
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 4:24)
Seducens, inquit, eum multo blandimento sermonum, et laqueis labiorum suorum alligans, domum adusque attraxit.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 1권, 4장 4:25)
Moritur et auditus, cum refert crimina, cum sollicitantis adulteri sermonem annuntiat, cum inserit animis verba meretricis quae seducit juvenem multo blandimento sermonis;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 10장 5:9)
At ille puellae meretricis blandimentis et lenonis patris illectamentis captus et possessus, exinde ut frater eius animam edidit, relicta matre ad patruum commigrauit, quo facilius remotis nobis coepta perficerentur;
(아풀레이우스, 변명 96:1)
"blandimenta nequaquam uirtuti decora, sed luxuriae accommodata:"
(아풀레이우스, 플로리다 3:20)
Non enim parvum malum est perversis opinionibus non solum ad committendum blandimento voluptatis adduci, sed etiam ad defendendum peccatum a medicamento confessionis averti.
(아우구스티누스, 편지들, 57. (A. D. Epist. CCXLVI) Lampadio Augustinus 1:2)
Erit autem id longe optimum, ut qui in lectitando, percontando, scribendo, commentando, numquam voluptates, numquam labores ceperunt, nullas hoc genus vigilias vigilarunt neque ullis inter eiusdem Musae aemulos certationibus disceptationibusque elimati sunt, sed intemperiarum negotiorumque pleni sunt, abeant a Noctibus his procul, atque alia sibi oblectamenta quaerant.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, 머리말, 1장 19:1)
Homo Androclus inter illa tam atrocis ferae blandimenta amissum animum recuperat, paulatim oculos ad contuendum leonem refert.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XIV 14:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION