라틴어 문장 검색

mitellis et crocotis et carbasinis et bombycinis iniecti, quidam tunicas albas in modum lanciolarum quoquoversum fluente purpura depictas cingulo subligati, pedes luteis induti calceis;
(아풀레이우스, 변신, 8권 15:2)
Super has introcessit alio visendo decore praepollens, gratia coloris ambrosei designans Venerem, qualis fuit Venus cum fuit virgo, nudo et intecto corpore perfectam formositatem professa, nisi quod tenui pallio bombycino inumbrabat spectabilem pubem:
(아풀레이우스, 변신, 10권 31:1)
Eodem modo si, ante fili bombycini inventionem, quispiam hujusmodi sermonem injecisset:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 262:1)
Utcunque enim pulveris tormentarii vel fili bombycini vel acus nauticae vel sacchari vel papyri vel similium inventa quibusdam rerum et naturae proprietatibus niti videantur, at certe imprimendi artificium nil habet quod non sit apertum et fere obvium.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 266:2)
Neque rursus, qui in lanificiis et serico vegetabili observationem suam et meditationem collocasset, unquam per ea reperisset naturam vermis aut serici bombycini.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 310:2)
Sic nec venenatus stellio, nec obseaenum scarabaeivel papilionis genus, lucifugaeque blattae, ut ait Maro, per laxiora spatia ianuae favos populabuntur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 7장 5:5)
age si et stramentis incubet unde-octoginta annos natus, cui stragula vestis,blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장76)
hae sunt quae tenui sudant in cyclade, quarum delicias et panniculus bombycinus urit.
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI134)
Quam multi tineas pascunt blattasque diserti, Et redimunt soli carmina docta coci!
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, LXI6)
Femineum lucet sic per bombycina corpus, Calculus in nitida sic numeratur aqua.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, LXVIII3)
Nunc furtiva lucri fieri bombycina possunt, Profertur Cosmi nunc mihi siccus onyx;
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XLIX4)
Ne toga cordylis et paenula desit olivis Aut inopem metuat sordida blatta famem, Perdite Niliacas, Musae, mea damna, papyros:
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, I1)
Splendida ne madidi violent bombycina crines, Figat acus tortas sustineatque comas.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXIV Acus aurea1)
Selectos nisi das mihi libellos, Admittam tineas trucesque blattas.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, XXXVII Scrinium1)
lucifugis blattis per noctem vagantibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 2431)

SEARCH

MENU NAVIGATION