라틴어 문장 검색

Et eiecistis sacerdotes Domini filios Aaron atque Levitas et fecistis vobis sacerdotes sicut populi terrarum. Quicumque venerit et initiaverit manum suam in tauro de bobus et in arietibus septem, fit sacerdos eorum, qui non sunt dii.
너희는 아론의 자손들인 주님의 사제들과 레위인들을 쫓아내고, 다른 나라 민족들처럼 너희 스스로 사제들을 만들지 않았느냐? 수송아지 한 마리나 숫양 일곱 마리를 끌고 오는 자마다 사제 직무를 맡는다면, 신이 아닌 것들의 사제가 되는 것이 아니냐? (불가타 성경, 역대기 하권, 13장9)
qui tenet aratrum et qui gloriatur in iaculo stimuli? Boves agitat et conversatur in operibus eorum, et enarratio eius in filiis taurorum.
그는 밭이랑을 내는 일에 마음을 빼앗기고 암송아지들을 먹이는 일에 열중한다. (불가타 성경, 집회서, 38장26)
et taurum bovem fortissimum accipimus;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 456)
Illic boves, taurorum recusantes militiam, quasi rustici, servilibus negotiis inhiabant.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 2:150)
sed licet in nuda torvus confregerit ulna ille Cleonaeae guttura rava ferae, et quamquam ardenti gladio vix straverit hydram, cum duplices pareret vulnere mors animas, captivumque ferens silva ex Erymanthide monstrum exarmata feri riserit ora suis, coli aque flammigenae disrumpens fumida furis tandem directas iusserit ire boves, taurus, cerva, Gigas, hospes, luctator, Amazon, Cres, canis, Hesperides sint monimenta viri, nulla tamen fuso prior est Geryone pugna, uni tergeminum cui tulit ille caput.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Ad Imperatorem Maiorianum 2)
pascite, ut ante, boves, pueri, submittite tauros.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 전원시, ECLOGA I. MELIBOEUS, TITYRUS33)
hi mare Sidonium manibusque adtrita Tonantis cornua et ingenti sulcatum Nerea tauro, hi Cadmum lassamque bovem fetosque cruenti Martis agros, alii Tyriam reptantia saxa ad chelyn et duras animantem Amphiona cautes, hi gravidam Semelen, illi Cythereia laudant conubia et multa deductam lampade fratrum Harmoniam:
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 8권115)
torvae forma bovis paulo post "et faciem tauro propior", id est tauro similis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 512)
sed et Mevaniae bos humilis et Liguriae non numquam taurus eminentis staturae conspicitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 8장 3:3)
Quoniam de bubus satis praecepimus, opportune de tauris vaccisque dicemus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 20장 1:1)
Nam maximus ultor, tergemini nece Geryonae spoliisque superbus Alcides aderat taurosque hac victor agebat ingentis, vallemque boves amnemque tenebant.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 8권 10:10)
hvmi bos cur, cum de uno loquatur, hic bovem, alibi iuvencum, alibi taurum appellat?
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 4811)
Quem negatorem Iovis ac Minervae et crucis Christi bona confitentem vinxit ad tauri latus iniugati plebs furibunda, Ut per abruptum bove concitato spargeret cursus lacerum cadaver cautibus tinctis calida soluti pulte cerebri.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Firmino suo salutem. 3:21)
quamvis alii dicant ideo 'tergo bovis', quod ad aram maximam aliquid servari de tauro nefas est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM OCTAVVM COMMENTARIVS., commline 1836)
in Crustumino avem sanqualem quam vocant sacrum lapidem rostro cecidisse, bovem in Campania locutam, vaccam aeneam Syracusis ab agresti tauro qui a pecore aberrasset, initam ac semine adspersam.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 144:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION