라틴어 문장 검색

Daphnonas, platanonas et ae+rios pityonas Et non unius balnea solus habes, Et tibi centenis stat porticus alta columnis, Calcatusque tuo sub pede lucet onyx, Pulvereumque fugax hippodromon ungula plaudit, Et pereuntis aquae fluctus ubique sonat;
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, L1)
valvis xystum desinentem et protinus pratum multumque ruris videt, fenestris hac latus xysti et quod prosilit villae, hac adiacentis hippodromi nemus comasque prospectat.
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 19:2)
Rectus hic hippodromi limes in extrema parte hemicyclio frangitur mutatque faciem:
(소 플리니우스, 편지들, 5권, letter 6 33:1)
"ite, boues, Herculis ite boues, nostrae labor ultime clauae, bis mihi quaesitae, bis mea praeda, boues, aruaque mugitu sancite Bouaria longo:"
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 98)
insignem supplicationem fecit certamen in sacello Pudicitiae Patriciae, quae in foro Bovario est ad aedem rotundam Herculis, inter matronas ortum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber X 310:1)
inter quae Gallus et Galla, Graecus et Graeca in foro bovario sub terram vivi demissi sunt in locum saxo consaeptum, iam ante hostiis humanis, minime Romano sacro, imbutum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXII 680:2)
et Calibus creta et Romae in foro bovario sanguine pluvisse;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 132:3)
inde vico Tusco Velabroque per Bovarium forum in clivum Publicium atque aedem Iunonis Reginae perrectum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVII 563:1)
viam e foro bovario ad Veneris circa foros publicos et aedem Matris Magnae in Palatio faciendam locaverunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXIX권 511:2)
inde de hippodromo et palaestra ubi revenisses domum, cincticulo praecinctus in sella apud magistrum adsideres cum libro:
(티투스 마키우스 플라우투스, Bacchides, act 3, scene 332)
Dico ei, quo pacto eam ab hippodromo viderim erilem nostram filiam sustollere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 320)
nam mihi ab hippodromo memini adferri parvolam puellam eamque me mihi supponere.
(티투스 마키우스 플라우투스, Cistellaria, act 2, scene 324)

SEARCH

MENU NAVIGATION