라틴어 문장 검색

arma tamen vos nocturna et flammas domibus templisque paratis, ut bracatorum pueri Senonumque minores, ausi quod liceat tunica punire molesta.
(유베날리스, 풍자, 3권, Satura VIII94)
Cornelius Balbus Hymenaeum ait, Magnetis filium, musicae artis peritum, pulchritudine muliebri, dum nuptias Liberi patris et Althaeae religiosis cantibus celebrat, exspirasse:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 1277)
ut Homerus inducit Althaeam, matrem Meleagri, manibus in longum porrectis, ut ipse alibi passis de litore palmis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 2053)
hic illi occurrit tydeus Althaeae et Oenei filius, quem in bello Thebano Melanippus extinxit.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 4791)
ego autem (existimes licet quidlibet> mirifice capior facetiis maxime nostratibus, praesertim cum eas videam primum oblitas Latio tum, cum in urbem nostram est infusa peregrinitas, nunc vero etiam bracatis et Transalpinis nationibus, ut nullum veteris leporis vestigium appareat.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 친구들에게 보낸 편지들, LIBER NONVS: AD M. VARRONEM ET CETEROS, letter 15 2:2)
Haut tibi inexpertum curvos deprendere, mores, quaeque docet sapiens bracatis inlita Medis porticus, insomnis quibus et detonsa iuventus invigilat siliquis et grandi pasta polenta;
(페르시우스, 풍자, satire 331)
Diripiantque tuos insanis unguibus artus Strymoniae matres , Orpheos esse ratae . Natus ut Althaeae flammis absentibus arsit, Sic tuus ardescat stipitis igne rogus .
(푸블리우스 오비디우스 나소, Ibis, 1권 27:2)
Dona deum templis nato victore ferebat, cum videt exstinctos fratres Althaea referri.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 8권 47:1)
urbis abest facies, absunt, mea cura, sodales, et, qua nulla mihi carior, uxor abest, vulgus adest Scythicum bracataque turba Getarum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 슬픔, 4권, poem 623)
natam tuam, Althaea mater, recipe, nunc veram tui agnosce prolem - quid tamen tantum manus vestrae abstulerunt?
(세네카, Hercules Oetaeus 14:41)
Oetaeus isto cinere defecit rogus, qui virus Herculeum bibit, piae sororis, impiae matris, facem ultricis Althaeae vides, reliquit istas invio plumas specu Harpyia, dum Zeten fugit, his adice pinnas sauciae Stymphalidos Lernaea passae spicula, sonuistis, arae, tripodas agnosco meos favente commotos dea.
(세네카, 메데아 12:20)
Mars pater, et sacrae fatalia lumina Vestae, ante meos obitus sit precor illa dies, qua videam spoliis oneratos Caesaris axes, et subter captos arma sedere duces, tela fugacis equi et bracati militis arcus, ad vulgi plausus saepe resistere equos, inque sinu carae nixus spectare puellae incipiam et titulis oppida capta legam!
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 3권, poem 411)

SEARCH

MENU NAVIGATION