라틴어 문장 검색

Jam coeli faciem tempestatesque futuras Conscia lympha monet, brumamque et frigora narrat.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:11)
terrae jam bruma incumbit inermis, Frigoraque haud nocitura cadunt, feriuntque paratos.
(JOSEPHUS ADDISON, BAROMETRI DESCRIPTIO 1:29)
Vultu florigero flos aquileius Florum praenituit lucifer omnium, Vernalisque loquens temporis oti Stellabat violae flosculus arbuta, Picturae facies plena favoribus:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 3:4)
Reddidit arboribus crines quos bruma totondit;
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:4)
Quo mundum facies vernalis laeta serenat, Et lacrymas hiemis tergit ab ore suo.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 6:15)
quodque liquentibus iam brumae pruinis, omne immaduerat solum, et ruptis riparum terminis aucti, inhorruere torrentes.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 8장 2:3)
Ne igitur haec computatio variantibus annorum principiis, ut quodam post horam sextam diei, alio post sextam excurse nocturnam, scientiam omnem squalida diversitate confundat, et autumnalis mensis inveniatur quandoque vernalis, placuit senas illas horas quae quadriennio viginti colliguntur atque quattuor, in unius diei noctisque adiectae transire mensuram.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 1장 10:1)
asperitas brumae necat horriferumque gelu me.
(ARCHIPOETA, III17)
nudus ego, metuens frigus atque brumam,
(ARCHIPOETA, IV110)
Tu frondifluae frigore brumae
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 14:1)
Formae uero nitor ut rapidus est, ut uelox et uernalium florum mutabilitate fugacior!
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:18)
In hoc medio cursu est insula, quae appellatur Mona: complures praeterea minores subiectae insulae existimantur, de quibus insulis nonnulli scripserunt dies continuos triginta sub bruma esse noctem.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 13장3)
Mitior alternum Zephyri iam bruma teporem senserat et primi laxabant germina flores, iamque iter in gremio pacis sollemne parabant ad muros, Ancyra, tuos, auctore repertum Eutropio, pelagi ne taedia longa subirent, sed vaga lascivis flueret discursibus aestas:
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:59)
hic celer effecit, bruma ne longior una esset hiems rerum, primis sed mensibus aestas temperiem caelo pariter patriaeque referret.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:45)
"Si numero non fallor" ait "tricesima currit bruma fere, rapidum postquam transnavimus Histrum, Romanamque manum tantis eludimus annis.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:182)

SEARCH

MENU NAVIGATION