라틴어 문장 검색

Unde ad posticum praedictum revertentes milites, qui scala urbem intraverant, penetrale hujus postici ferro acutissimo, ingeniis Turcorum parato, fractis muris ampliaverunt, et sic principes ac socii eorum equo et pedibus spatiose intromissi sunt.
(ALBERT OF AIX, HISTORIA HIEROSOLYMITANAE EXPEDITIONIS, LIBER IV 42:7)
Inter haec Galli morarum impatientes, securibus gladiisque succincti, patefacta sunt egressi postica, observata nocte squalida et inluni, orantes caeleste praesidium, ut propitium adesset et libens.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, LIBER XIX, 6장 7:1)
domitis armentis duplicia bubilia sint hiberna atque aestiva;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 4:2)
Lata bubilia esse oportebit pedes decem vel minime novem, quae mensura et ad procumbendum pecori et iugario ad circurneundurn laxa ministeria praebeat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 1권, 6장 6:1)
Nam ubi greges quadrupedum versantur, quaedam cotidie, ut culina et caprile, quaedam pluviis diebus, ut bubilia et ovilia, debent emundari.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 14장 7:2)
Hannibal, postquam est nuntiatum milites regios in vestibulo esse, postico, quod devium maxime atque occultissimi exitus erat, fugere conatus, ut id quoque occursu militum obsaeptum sensit et omnia circa clausa custodiis dispositis esse venenum, quod multo ante praeparatum ad tales habebat casus, poposcit.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIX 606:1)
Enim metuo, ut possim reicere in bubile, ne vagentur.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 2, scene 550)
coniuncta autem habeat bubilia, quorum praesepia ad focum et orientis caeli regionem spectent, ideo quod boves lumen et ignem spectando horridi non fiunt;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장5)
Bubilium autem debent esse latitudines nec minores pedum denum nec maiores quindenum;
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEXTUS, 6장7)

SEARCH

MENU NAVIGATION