라틴어 문장 검색

testudo compaginatur immanis, axibus roborata longissimis, ferreisque clavis aptata, et contegitur coriis bubulis, recenti textura, atque limo asperguntur eius suprema, ut flammeos detrectet et missiles casus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 4장 11:2)
dabantque aut nigrum veratrum aut filiculam aut squamam aeris, quam ΛΕΠΊΔΑ ΧΑΛΚΟΥ͂ Graeci vocant, aut lactucae marinae lac, cuius gutta pani adiecta abunde purgat, aut lac vel asininum aut bubulum, vel caprinum, eique salis paulum adiciebant, decoquebantque id et sublatis is, quae coierant, quod quasi serum supererat, bibere cogebant.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 12장2)
Inter domesticas vero quadrupedes levissima suilla est, gravissima bubula.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 18장28)
item qui proprie bulbi nominantur, lac, defrutum, passum, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 22장3)
ex domesticis animalibus bubula:
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장6)
molle ovum, palmulae, nuclei pinei, oleae albae ex dura muria, eaedem aceto intinctae, vel nigrae, quae in arbore bene permaturuerunt, vel quae in passo defrutove servatae sunt;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 24장12)
bulbi, ficus etiam aridae sed magis virides, uvae recentes, nuces omnes, exceptis nucleis pineis, lac, omnisque caseus;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 26장3)
item bubula omnisque dura caro;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 28장6)
lepus, caprea, iecur ex eis, quae sebum habent, maximeque bubulum, ac sebum ipsum;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 30장5)
vinum tenue, piper et rotundum et longum, sinapi, absinthium, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber II, 31장4)
Cucurbitulae quoque saepe dolenti parti admovendae sunt, pulsandusque leviter inflatis vesicis bubulis is locus est.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장38)
Primoque cum melle quaedam edenda, ut nuclei pinei vel Graecae nuces vel Abellanae;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber III, 27장61)
Is spongiosus, ideoque spiritus capax, et a tergo spinae ibi iunctus, in duas fibras ungulae bubulae modo dividitur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 1장16)
deinde admovere vesicas bubulas vel utriculos oleo calido repletos, vel ex farina calidum cataplasma, vel piper rotundum cum ficu contusum.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 6장16)
cum hac sorbile ovum, nuclei pinei ex melle, panis vel elota halica ex aqua mulsa;
(켈수스, 의학에 관하여, Liber IV, 14장15)

SEARCH

MENU NAVIGATION