라틴어 문장 검색

Quae simul dulcem ac mellitum corporis nidorem persentiscunt, parvis quidem sed numerosis et continuis morsiunculis penitus inhaerentes, per longi temporis cruciatum ita, carnibus atque ipsis visceribus adesis, homine consumpto membra nudarunt, ut ossa tantum viduata pulpis nitore nimio candentia funestae cohaererent arbori.
(아풀레이우스, 변신, 8권 10:7)
Non enim fumare, inquit, solent neque atra esse quae sunt candentia;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, X 19:1)
tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec id siccum os ex toto fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber VIII, 2장24)
tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec id siccum os ex toto fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, 2장 4:6)
tum in ea foramina demittenda candentia ferramenta sunt, donec siccum os ex toto fiat.
(켈수스, 의학에 관하여, 8권, II Ossa vitiata et corrupta quibus signis cognoscantur, et qua ratione curentur. 4:5)
quacumque per herbam reptares, fluxere rosae, candentia nasci lilia;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae46)
neque oves haedique petulci Floribus insultent, aut errans bucula campo Decutiat rorem, et surgentes atterat herbas.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 4장 1:4)
pars hinc levibus candentia velis castra levat, tracto pars frangit adorea saxo
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 471:2)
Ibi nascitur carbunculus et zmaragdus et margarita candentia et uniones, quibus nobilium feminarum ardet ambitio, montesque aurei, quos adire propter dracones et gryphas et inmensorum corporum monstra hominibus inpossibile est, ut ostendatur nobis, quales custodes habeat avaritia.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 3:6)
Non enim fumare solent neque atra esse quae sunt candentia, nisi forte candente dixit pervulgate et inproprie pro ferventi, non pro relucenti:
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XVII. 13:2)
Talis amor Daphnin, qualis cum fessa iuvencum Per nemora atque altos quaerendo bucula lucos Propter aquae rivum viridi procumbit in ulva Perdita, nec serae meminit decedere nocti.
(Macrobii Saturnalia, Liber VI, II. 20:1)
bucula bovis est diminutio.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 861)
aut bucula caelum suspiciens patulis c. n. a. hic locus de Varrone est;
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3753)
itaque ex eo auro, quod exterebratum esset, buculam curasse faciendam et eam in summa columna conlocavisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. C. F. W. Müller), M. Tullii Ciceronis de divinatione liber primus. 72:4)
itaque ex eo auro quod exterebratum esset buculam curasse faciendam et eam in summa columna collocavisse.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, De Divinatione (ed. William Armistead Falconer), Liber Primus 72:6)

SEARCH

MENU NAVIGATION