라틴어 문장 검색

Fiat Dan coluber in via, cerastes in semita, mordens calcanea equi, ut cadat ascensor eius retro.
단은 길가의 뱀 오솔길의 독사. 말 뒤꿈치를 물어 그 위에 탄 사람이 뒤로 떨어진다. (불가타 성경, 창세기, 49장17)
"Fiat Dan coluber in uia, cerastes in semita".
(ADSO DERUENSIS, DE ORTU ET TEMPORE ANTICHRISTI 1:18)
Et postquam ex occidua plaga digressus est, quoad fuit in terris, quievere nationes omnes immobiles, ac si quodam caduceo leniente mundano.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 14:2)
Adest luculentus puer nudus, nisi quod ephebica chlamida sinistrum tegebat numerum, flavis crinibus usquequaque conspicuus, et inter comas eius aureae pinnulae cognatione simili sociatae prominebant, quem caduceum et virgula Mercurium indicabant.
(아풀레이우스, 변신, 10권 30:3)
ibat tertius attollens palmam auro subtiliter foliatam necnon Mercuriale etiam caduceum:
(아풀레이우스, 변신, 11권 10:5)
hic horrendus ille superum commeator et inferum, nunc atra nunc aurea facie sublimis, attollens canis cervices arduas Anubis, laeva caduceum gerens, dextera palmam virentem quatiens;
(아풀레이우스, 변신, 11권 11:2)
Ibi scriptum fuit populum Romanum misisse ad eos hastam et caduceum, signa duo belli aut pacis, ex quis utrum vellent eligerent;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXVII 4:3)
Quocirca iustum est, et id ipsum necessitas temporum flagitat, ut ecclesia doctrina sua et decretis suis, principes gladio, omnesque literae seu religiosae sint seu morales, caduceo suo in barathrum inferni damnent et detrudant in secula huiusmodi facta et doctrinas iis auctoritatem aliquam tribuentes, ut magna ex parte iam pridem factum est.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, III. DE UNITATE ECCLESIAE 4:9)
At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, poli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones dividendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장69)
Quod in eo quoque vulnere, quod cerastes fecit, aeque valet.
(켈수스, 의학에 관하여, Liber V, 27장75)
At si cerastes aut dipsas aut haemorrhois percussit, poli quod Aegyptiae fabae magnitudinem aequet, arfactum ut in duas potiones diuidendum est, sic ut ei rutae paulum adiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 16:1)
Quod in eo quoque uulnere, quod cerastes fecit, aeque ualet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, 27장 17:4)
At si cerastes, aut dipsas, aut haemorrhois percussit, polii, quod aegyptiae fabae aequet, arefactum, in duas potiones dividendum est sic, ut ei rutae paulum adjiciatur.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 20:1)
Quod in eo quoque vulnere, quod cerastes fecit, aeque valet.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVII De curatione vulnerum, quae per morsus inferuntur. 21:5)
pulsis dominentur aristis dipsades et sitiens attollat glaeba cerastas.
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:93)

SEARCH

MENU NAVIGATION